Regest
Malaspina zugestelltes Dekret Erzherzog Karls bezüglich dessen Jurisdiktionsstreit mit dem Erzbischof von Salzburg.
Archiv
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 194r—196v, 197v, Orig.
Brieftext
Revmis dominis ordinariis per S. Sertem licuit semper, hodierna adhuc die licet et licebit in aeternum omnes ecclesiasticos eorum jurisdictionis quandocunque libuerit visitare et eos in doctrina, vita et moribus eorum secundum sacros canones, prout eis expedire videbitur, reformare, in qua re S. Sertas adeo illis nullo unquam tempore adversa futura est, ut illos etiam de eo semper sumopere collaudabit et brachio adiutorioque suo seculari illis ad omnem eorum requisitionem, quoad eius facere poterit ingenue et perlubenter praesto erit.1Ita tamen, ut rerum mere temporalium dispositionem seu emendationem S. Serti pro more et consuetudine antiqua, quemadmodum aliis principibus secularibus et signanter imperatori, sermo archiduci Ferdinando et illmo duci Bavariae itidem liberam relinquant. 2
(1) Et sicut S. Sertis commissariis eiusmodi dominorum ordinariorum spirituali visitatori, demptis tamen et exceptis illis casibus, qui maxime oculti et nemini revelandi erunt, ita et ipsorum ordinariorum commissariis S. Sertis temporalibus reformationibus semper interesse liceat ac sic manus manum reciproce fricet et amabili utriusque superioritatis concordia, qua vigente ecclesia semper quam maxime 167florebat, Dei Opt. Max. honos et gloria atque adeo etiam ecclesiasticorum status in incrementum pro omni possibilitate, usque quaquam debite procuretur. 3
(2) Secundo, beneficiorum temporalis ac realis possessio ab homine memoria his in provinciis solum per patronos et collatores impetrantibus ea data fuit et ad huc hodierna die datur. Ab ea consuetudine, quantumvis S. Sertas recedere vellet, non posset tamen, ne et toti sermac domui Austriae et fidelibus eorum subditis, qui etiam ea praerogativa, ultra hominum memoriam fruuntur et gaudent, praeiudicium faciat, praesertim cum notorium sit divum S. Sertis genitorem foel. recor. publice sanxisse ac mandasse,4ut omnium beneficiorum ecclesiasticorum proventuum ac sumptuum rationes simul a beneficiariis patronis et perceptoribus seu oeconomis ipsis praesentibus omnibus parochianis, si vellent, subducerentur, quae sanctio, cum sanctissima et utilissima sit, merito in robore suo ac vigore conservabitur, idque eo amplius, cum ordinariis integrum sit, ab ipsis beneficiariis ad omnem eorum libitum statum rerum percipere.
(3) Tertio S. Sertas hactenus nemini potestatem fecit abalienandi, distrahendi vel impignorandi bona ecclesiastica, nisi propter evidentiorem utilitatem ac commodum ecclesiarum. Et ita quidem, si secus absque presentissimo damno ac insigni ecclesiarum iactura fieri non potuerat, qua quidem in re etiam ut plurimum, ordinariorum ipsorum vel eorum officialium vota ac consilia expetita fuerunt. Id circo etiam deinceps in eo statu relinquenda res erit.
(4) Quarto doceri non poterit Sertem S. unquam bona aliqua ecclesiastica propter privatos eius usus hipothecasse vel impignorasse, sed res ita se habet, cum superioribus annis divo Ferdinando Caesari ad resistendum Christiani nostri nominis hostibus Turcis neque propria seu haereditaria neque ea, quae illi ab imperio ac aliis fidelibus Christianis concedebantur, sufficerent, Mtas S. Ces. cum juris comunis dispositione tum apostolica authoritate suffulta quamvis invita et magna animi sui molestia facere non potuit, quin ut verum fateatur aliquorum monasteriorum certa bona, quibus ut apparet bene carere poterant, et divenderet et hippothecaret,5ita tamen ut praelati ipsi eiusmodi rei semper benevole assentirent. Quod fortasse aliquot coenobiis incommodo cessit, licet negari non possit nullum omnino etiam nunc 168esse monasterium in S. Sertis provinciis, quod non valeat adhuc tot fratres de suis proventibus alere quam hodie alat, maxime si hominibus privarentur ac purgarentur, quam in eis nullo pacto sustineri deberent. 6S. Sertas hactenus nihil tale commisit, nam licet aliquot praelati, nomine S. Sertis pro certis summis denariorum fide iusserint, coacti tamen ad id non fuerunt sed ultro ultronee S. Serti in eo gratificaverunt absque omni eorum damno et detrimento.
(5) Quinto iustum et aequum est, ut ecclesiasticae personae suum forum habeant, maxime in mere personalibus, in realibus autem vel eis dependentibus in eo loco res permaneant, quo ante 20, 30, 40 et 50 annos fuerunt, maxime ubi civiles actiones contra ipsos instituuntur.
(6) Postremo orbi et urbi notum est sermos archiduces Austriae advocatos esse ipsius metropolitani archiepiscopatus Salzburgensis, item patriarchatus Aquileiensis et ecclesiarum Brixinensis et Tridentinae. Deinde plus quam certum est ac meridiana luce clarius demostrari potest eos etiam omnium eorum beneficiorum in universum jus praesentandi et conferendi habere, quod a fundatoribus ipsis suis haeredibus non fuit praeservatum seu huic aut illi singulariter adscriptum. Itaque illi perperam faciunt, qui aliquando scientes ac prudentes contrarium praesumunt. Quod certe S. Sertas non faceret, si rebus suis inde magna accessio fieri posset, cum omnia jura divina et humana clament unicuique id quod suum est relinquendum esse.
Haec ita breviter sermus dominus archidux revmo nuncio apostolico super memoriale illud, quod ei Salzburgenses commissarii in hoc negotio exhibuerunt,7significari et simul tantum polliceri iussit, si revmus dominus arciepiscopus tali S. Sertis declaratione non contentabitur, quod tamen S. Sertas, ut credat, adduci non potest Sertem S. paratissimam esse in omnibus et per omnia tantum S. Rmae Dni in suis provinciis hac in parte concedere et statuere quantum illi a S. Mte Ces., item a sermo archiduce Ferdinando et illmo duce Bavariae, ad quos etiam archiepiscopatus diocoesis sese extendit, conceditur ac statuitur, quod cum justitiae ac aequitati consentaneum sit, S. Sertas plane persuasum habet, revmum dominum nuncium ipsumet confessurum a S. Serte aliud neque desiderari neque peti debere vel posse.
P. Wanzl m. p.
Fußnoten
- 1 Siehe Nr. 53, Anm. 6.
- 2 Die nun folgenden sechs Punkte sind die Antwort Erzherzog Karls auf die von den Salzburger Kommissaren am 17. Dezember vorgebrachten Punkte (Nr. 53). Sie decken sich teilweise mit den bereits im Anschluß an die Salzburger Provinzialsynode von 1549 Österreich und Bayern übergebenen Gravamina gegen alle Usurpationen der Laien und die Entfremdung des Kirchengutes (Loserth, Reformation und Gegenreformation, S. S3 f.).
- 3 Vgl. Nr. 107.
- 4 Ferdinand I. hat eine Reihe Mandate zum Schutz des kirchlichen Besitzes erlassen (Loserth, Reformation und Gegenreformation, S. 92, Anm. 1).
- 5 Vgl. Nr. 19, Anm. 33.
- 6 Vgl. Nr. 6, S. 20.
- 7 Nr. 53.