Briefnr. 132

(Graz, 1581 vor Dezember 10)1

Band 1

Regest

Erzherzog Karl von den Häretikern übergebene Beschwerdepunkte gegen Malaspina mit Bitte um dessen Ausweisung aus Innerösterreich.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 380rv, gleichzeitige Kop.


361

Primo, quod contra ius divinum et humanum separat legitima presbiterorum matrimonia, iis non modo consentientibus, verum etiam recalcitrantibus et quod uxores ac concubinas clericorum ex locis eijcit publico banno.2

2. quod non est pontificis ideo tanto minus nuntii visitare aut reformare istas provincias, cum enim sit episcopus Romanus, debet visitare suum episcopatum, visitare autem hasce provincias spectat ad archiepiscopum, qui ut doctus est et pudens ita etiam nunquam tam absurda et inaudita tentavit.3

3. quod deponit praelatos provinciales, qui, cum sint unum corpus cum ipsis, est praeiudicium gravissimum provinciae, et quod nullo modo volunt permettere externum hominem auctoritatem habere attentandi aliquid contra provinciales antiquos papistas et loco ipsorum novos papistas Jesuitarum ponere.4

4. quod nolunt admittere novos praelatos ad sessionem in dieta provinciae a nuntio creatos, nisi piius dent literas reversales se non detecturos secreta provinciae.5

5. quod nuntius prohibuit contra consuetudines antiquas, ne praelati possent donare aut alienare aut vendere, et quod peius est, nec princeps ullo pacto pati deberet, prohibuit quoque, ne mutuo posthac dent pecunias S. Serti nec fideiubeant pro ea.6

6. quod non solum visitaverit parochias subiectas ordinariis, 362sed quod temere ausus fuerit etiam parochias ipsis immediate subiectas visitare. 7

Ex iis causis cum colligatur nuntium esse rerum novarum et inauditarum amicum sitireque sanguinem ipsorum et tiraniam seminare inter Sertem S. et eos fideles subditos, ne quod magnum scandalum oriatur, monent Sertem S., ut ipsum extrudat ex istis provinciis, quod difecerit, pollicentur se futuros obedientes, prout semper fuerunt, sin minus illos non posse tuta conscientia et salva aliquid statuere in dieta proxima.8


Fußnoten

  • 1 Das Datum dieses Schreibens ergibt sich aus dem Bericht vom 10. Dezember (Nr. 133, S. 363). 
  • 2 Vgl. Nr. 115, Nr. 117 und Nr. 126, S. 346. 
  • 3 Malaspina visitierte im Auftrag des Papstes und mit Zustimmung des Landesfürsten; der Erzbischof von Salzburg als zuständiger Ordinarius war hingegen nicht ganz einverstanden (Nr. 107, Nr. 109, S. 307, und Nr.111, S. 310). 
  • 4 Nr. 122, S. 335, und Nr. 130, S. 359. 
  • 5 Vgl. Nr. 114, S. 316. 
  • 6 Vgl. Nr. 63, Anm. 8. 
  • 7 Vgl. Nr. 99, S. 284, Nr. 117, S. 324, und Nr. 126, S. 346. 
  • 8 Vgl. Nr. 56.