Regest
Verteidigt seine und der übrigen Prälaten Haltung am Landtag gegen von Malaspina geäußerte Verdächtigungen und Beschuldigungen.
Archiv
Graz LA, Vized. Leibnitz.
Druck: Loserth, Salzburg und
Steiermark im letzten Viertel des 16. Jahr-
hunderts, S. 151
f.
Brieftext
Reverendissime et illustrissime domine. Verbis equidem exprimere difficile est, quanto animi dolore heri ex Revmae et Illmae Dominationis Vestrae ore intellexerim, me et praelatos his comitiis provincialibus presentes non solum suspectos esse, imo nos dici, haberi et accusari tales, qui consiliis et re ipsa cum secularibus provincialibus dominis tam in rebus temporalibus quam spiritualibus colluderemus et quasi mutuo nexu niteremur contra principis voluntatem adeoque nostros conatus dirigeremus ad publici commodi destructionem atque ipsius catholicae religionis interitum ideoque nos commeruisse, qui apud summum pontificem tanquam pessimae suspicionis rei traduceremur.1Quid enim durius et inclementius in nos dici posset? Si quidem multis documentis et exemplis constet, nos consiliis nostris et opera publice et privatim nihil aliud magis zelose quaesivisse quam religionis catholicae et jurisdictionis ecclesiasticae integritatem et principis nostri catholici auctoritatis conservationem atque reipublicae Christianae utilitatem. Si frequentes protestationes a nobis per multos iam annos verbis et scriptis factae quoties aliquid contra catholicam religionem ab adversariis motum et attentatum est: si item nostra constans et zelosa concertatio anno superiori in comitiis pro tuenda catholica religione et iurisdictione cum adversariis habita non satis id testificantur, 2possumus absque dubio ipsos etiam adversarios testes habere, quam fortiter semper laboraverimus, ne quid commune cum eorum religione, sed pocius nostram sanam et salvam haberemus. 3
Nec satis conicere possumus, unde malevoli hoc tempore causam arripiant, nostram famam et dignitates adeo male arrodendi, cum tamen nulla in presentibus comitiis mota sit de religione controversia,4 379nisi quod nuper adversarii quasdam querelas propter perturbationem concessi iuris advocatiae scripto inseruissent, cui articulo statim contradixissemus et nos fecissemus exemptos.
Quod vero attineret ad temporalia, notum esse singulis nos ante festum Natalis Domini promptam nostram voluntatem ad contribuendum pro nostra debita portione publice declarasse ; sive conclusum fuerit in anni superioris summam sive in maiorem minoremve atque ceteros dominos provinciales monuisse et rogasse, ut comitiorum propositiones anteponerent gravaminibus, ne comitia prolongarentur more solito. At in hoc uti in aliis conclusum fuisse iuxta maiorem suffragiorum numerum. Tandem cum ventum fuisset ad conclusionem exactionis subsidiariae, hac addita conditione, dummodo gravamina e medio tollerentur, nos non minus in hoc articulo suasisse conditionem non addendam, siquidem tanta existant pericula, ut sive pure sive conditionaliter promittamus subsidia, ad conservationem tamen communis patriae nos affectu pietatis et necessitatis ergo coactos esse conservare statum militarem etc. Nihilominus tamen et in hoc casu pluralitatem vocum obtinuisse contrarium.
Res autem, cum se sic habeat, dolendum sane esse, nos extra culpam demereri malam gratiam et nostram auctoritatem alias morsu haereticorum plurimum diminutam per catholicos eciam dilacerari. Hoc non aedificationis sed destructionis catholici status argumentum esse etc.
In dorso: Summa verborum, quibus apud apostolicum nuncium episcopus Seccoviensis se et praelatos excusavit ultima Januarij anno LXXXII.