Regest
Vollmacht zur Absolution von Häretikern.1
Archiv
Arch. Vat. Sec. Brev. 60, f. 492rv, 500v; ebenda Sec. Brev. 61, f.
310rv;
Minute und Registereintragung.
Brieftext
Personarum dominii dilecti filii nobilis viri Caroli archiducis Austriae, apud quem nuntii nostri munere fungeris, saluti et commodo amplius consulere volentes Fraternitati tuae, ut adhibitis tecum viris aliquot magistris seu alias graduatis in theologia quascumque personas quacumque dignitate ecclesiastica vel mundana preditas quacumque haeresi infectas, si errores suos ex animo detestari etad s.tae matris ecclesiae gremium vere reversas esse cognoveris, a quibuscumque haeresibus et erroribus, recepta prius ab illis coram notario publico et testibus fidedignis abiuratione publica vel secreta, prout tibi expedire videbitur, nec non prestito ab eis iuramento quod talia deinceps non committent, nec committentibus auxilium, consilium vel favorem praestabunt ab eisdem haeresibus et erroribus ac haereses huiusmodi sapientibus peccatis, criminibus, excessibus et delictis, nec non excommunicationis et aliis quibusvis sententiis, censuris et poenis ecclesiasticis propter praemissa quomodolibet incursis iniuncta inde eis pro modo culpae paenitentia salutari in utroque foro absolvendi, eosque dicto gremio ac fidelium unitati reconciliandi ac in pristinum statum restituendi auctoritate apostolica tenore presentium facultatem concedimus. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis caeterisque contrariis quibuscumque2. . .
Fußnoten
- 1 Die Fakultäten für Caligari als Nuntius in Graz wurden bereits am 15. Oktober ausgestellt (Nr. 210). Im Hinblick auf die zahlreichen Protestanten in Innerösterreich und die erwarteten Konversionen bekam er diese Erweiterung der üblichen Vollmachten eines Nuntius.
- 2 Die Zusendung dieser Fakultät muß sich sehr verzögert haben, denn Ende Jänner 1585 erwähnt Caligari, daß er sie nicht habe (Nr. 251).