Briefnr. 15

Ehzgin Maria an Klemens VIII. - Graz, 1592 Juli 6

Band 3

Regest

Von der Hochzeit ihrer Tochter in Krakau nach Graz zurückgekehrt, fühlt sie sich durch unerwartete Türkeninvasion bedroht und bittet um Hilfe.


Archiv

Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 51, f. 340rv, Orig.


44

Post officiosissimam humilimamque mei commendationem filialis observantiae perpetuum incrementum et plenos devotiones affectus. Quanto me liberosque meos S.tas V. amore et benevolentia complectatur, apertius est, quam quod verbis explicare valeam atque ob id mihi quidem tantum praesumus literas meas ad V. S.tem mittere volui eamque cum primis facio certiorem regias filiae meae dilectissimae Annae Cracoviae in Polonia1celebratas nuptias contra omnium spem eum finem assequutas esse, quem nemo bonus non exoptasset. In Germaniam vero atque adeo ipsum Graecium reversa ob insperatam Turcarum erga istas Austriacas provincias invasionem vehementer perturbata fui. Tantum habui, quod S.tem V. minime latere volebam, obnixe rogans, ut ea huic calamitati suo auxilio et ope, quantum possit, non desit. Cui me liberosque meos ut derelictam viduam et miseros pupillos humiliter commendo . . .


Fußnoten

  • 1 Die bereits 1581 von P. Possevino angeregte Hochzeit Sigismunds III. von Polen mit Ehzgin Anna fand am 31. 5. 1592 in Krakau statt: Schwennicke II, 117; Rainer, GN I, 136, 141, 231.