Briefnr. 31

Klemens VIII. an Ehzg Ernst - Rom, 1592 September 24

Band 3

Regest

Aufforderung zum Einschreiten gegen die wegen unstandesgemäßen Lebens und Häresieverdachtes abgesetzte, vom Häretiker Gallenberg aber wieder eingesetzte Äbtissin von Minkendorf.


Archiv

Arch. Vat., Arm. 44, vol. 38, f. 53r, Minute.


Nihil miramur haereticos profana, sacra omnia violare, perque summum contemptum legum ac iudiciorum pessima ac nefaria quaequo audere; faciunt illi quod sua insania atque impietate dignum est1. Quorum audaciae et furori nihil debet concedere catholicorum principum pietas, cura, vigilantia. Est Minchenfordii in Carinthia 2, quae nunc tuae fidei, et virtuti est commendata in patriarchatu Aquileiensi monasterium mulierum. Compertum est, eius monasterii abbatissam magnam consuetudinem habere cum nobili quodam haeretico Gallembergio appellato, nec famae solam, sed fidei etiam iacturam fecisse vehementerque haereseos suspectam esse, quae coram haereticos in monasterium ad convivium acceperit eosque cum monialibus ad eandem mensam accubare fecerit. Quibus rebus cognitis et compertis illa ut necesse erat loco mota est aliaque electa. Hic Gallembergius furore, ad monasterium accurrere, Polidoro patriarchae commissario minari, novam electionem rescindere, alteram illam mulierem delicias suas in locum pristinum reponere. Tam absurda tam indigna tamque nefaria haec sunt, ut possint tantum exposita cuivis bono viro stomachum movere. Voluimus ea tuae nobilitati significare, atque hortari pro eo quantum rei indignitas et gravitas exposcit ut velis auctoritate, poter frate opera ministris patriarchae auxilio 57esse, ut possint monasterium illud praesenti tyrannide liberare eiusque honori et catholicae religionis, quae summo ibi in periculo est, conservationi providere eamque, quae recte, ac rite electa est, restituere, priore illa, quod antea factum erat, remota. Non dubitamus te id facturum tanto studio et celeritate quantam rei indignitas atque atrocitas flagitat, et eximia pietas tua pollicetur . . .


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 30. 
  • 2 Minkendorf in Krain s.o. Nr. 30 A 2.