Regest
Schwere Kämpfe um Sisak. Dringende Hilfe notwendig.
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68, f. 76v, 79r, Orig.
Druck:
Horvat, Kobenzelovi 183 f.
Brieftext
Salutem et servitii mei debitam commendationem. Magno cum dolore et tristitia Illustrissimae Dominationi Vestrae perscribere cogor: Passam Bosnensem Siscium1unicum christianitatis propugnaculum firmissimum iam a triduo tormentis rarae magnitudinis horribiliter quatere, quod nisi christianitas celeriter in eliberationem inverit intra trium dierum spacium capiet, quod malum Deus optimus maximus procul avertat.
Dominus comes a Zrinio2continuationem itineris Posegiensem auditis Turcicis conatibus infra castrum S. Georgii interrumpendo, cum do183mino Batthianii 3et aliis exercitibus in difensionem arcis Sisciensis se domino Ekenpergero 4et mihi per litteras venturus promiserat, qui quam ob causam propositum mutaverit ignoramus. Generales vero capitanei ad tot et tantas requisitiones domini Ekenpergeri comparent minime sua mandata surdis auribus praetereuntes, quorum alter Carlostadii 5, Kaprovizci 6vero alter delitescunt; obtestamur itaque et per omnia sacra rogamus Illustrissimam Dominationem Vestram, ob amorem Dei omnipotentis ad dominum comitem Zrinii citissime scribat et generalibus capitaneis horum confiniorum strictissime commitat, quo ad eliberationem pereuntis arcis et regni festinent. Nisi enim dominus commes cum suis copiis aderit extreme christianitas per amissionem arcis obsessi periclitabitur. In reliquo Dominationem Vestram Illustrissimam felicissimam vedere cupio. . . .