Regest
Türkische Einfälle mit Feuer und Schwert. Abwehr wegen Truppenmangel nicht möglich.
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68, f. 134r, Kopie.
Druck:
Horvat, Kobenzelovi 224.
Brieftext
Serenissimel
Orationum in domino Deo devotarum et fidelium servitiorum meorum commendatio.
Decimo die praesentis mensis quo apud Vestram Serenitatem erat Christophorus Merna insignis utilis capitaneus regnicolarum per hostem est profligatus et cum pluribus interceptus. Altero vero die postquam a Serenitate Vestra redii duo begi Clisii et de Lika usque lastravarscam excursionem fecerunt. Exercitum trium millium et 800 numerum aequantes, reliquias inter Savum et Colapim existentes, ferro et igne nemine resistente deleverunt, nam nulli milites sunt inter Savum et Colapim, neque Carolostadii qui hostis conatus reprimere possent. Quam ob rem nisi Serenitas Vestra mature et primo quoque tempore confiniis provideret idem excidium reliquias cis Savum habitas manet, quod intra Savum et Colapim olim sitas expertas magno cum dolore, intueor. Haec pro fidelitate mea Vestrae Serenitatis significanda erant. Deus ipsam diu vivere ac regnare faciat.