Regest
Versetzung der Nonnen von Hedingen nach Habstal.
Archiv
Arch. Vat., F. Borg. III, vol. 125 F-K, f. 213r, Kopie.
Brieftext
In translatione monialium Hedingensium debent adesse aliqui nomine ill.mi et rev.mi episcopi saltem unus et unus ex adiunctis commissario si non omnes, qui ante etiam visitaverint monasterium Habstal et omnia necessaria ad normam descriptam parata esse perspexerint, olim nomine monasterii in Insckofen1, qui recipiat bona stabilia et mobilia omnia in inventario annotanda et a supradicti nomine ill.mi episcopi et 384commissarii praesentibus recipiat et alius si videbitur, nomine ill.mi et generosi domini comitis Caroli, qui omnia denunciet et declaret.
Isti iidem poterunt describere, quae bona secum detulerint moniales Hedingenses ad monasterium Habstal providere ut cum honestate et decentia aliqua una cum suis mobilibus necessariis deducantur.
Item dominus commissarius decernere poterit priorissam in Hedingen habere primum locum post priorissam in Habstal, nec non alias in Hedingen secundum tempus et annos professionis factae aliis praecedere debere in Habstal, ita ut habeatur istarum eadem ratio ac si in eodem monasterio emisissent professionem et vota. Et omino ista mandare et exequi non negligat.
De his omnibus et aliis in hoc actu necessariis debet rogari notarius, ut conficiat instrumentum publicum coram supranominatis, nec non aliis testibus et in eo omnia prout secuta fuerint, enarret ac describat. Alias et rev. dominus tot difficultatibus involutum non subsistet.