Regest
Von Malaspina nach Rom gesandter Teil einer am Allerheiligentag in Graz gehaltenen Häretikerpredigt.
Archiv
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 118rv, Orig.
Brieftext
Vestra charitas, auditores dilectissimi, persaepe hactenus audivit, quae nos etiam aliquot festa papistica pro feriis habemus, praecipue vero hodiernum, quod unum ex principalibus est, hoc autem potissimum fit, ut possimus illorum doctrinam reputare, nam falso et crudele satis hac de re, quemadmodum de caeteris omnibus sanctis articulis docent. Hodiernum autem festum inde suum principium habet a templo Romae apud πάνθεοι vocatur et ab ethnicis aedificatum est in honorem omnium deorum, ne quis illorum iuste conqueri possit sibi debitum honorem Romae non exhibitum. Hoc autem templum longe post Papa Bonifacius IV. ante 900 annos de novo consecravit et sanctae memoriae omnibusque sanctis dedicavit et ita hodiernum festum una cum dedicatione templi ab eo institutum est.1
Cum quo etiam papistae supremam idolatriam exercent, quia furantur filio Dei debitum honorem, quod certi prorsus illi displicet, quoniam dicit meum honorem nullo alio do. Nec satis est, quod his, qui vere sancti et in historiis credibilibus sancti reperiuntur, talem honorem exhibeant, sed fingunt quoque alios, qui nunquam in rerum natura fuerunt, ut pote Christoforum et Joannem, Margaretham aliosque quam plures, qui forsan omnino dannati sunt. Hic quidem putant se probare sanctos nos non posse invocare, multo minus audire, quia aliquas conditiones illius, cuius proprium est exaudire, recenset, quarum hae praecipue sunt, scilicet ut sit ubique omnipotens et omniscius, hoc autem non est in sanctis, propterea nos non audiunt, multo minus iuvant, id quidem D. Petrus testatur in actis et angelus in apocalypsi, qui nolebat adorari atque cultum alium despexerunt.2
Hic quamvis papistae varia ad detegendam suam idolatriam, tamen nullibi in sacris praeceptum est, neque illi potuerunt unquam 85hunc gravissimum errorem suum defendere, sed potius prohibitum plusquam severe, ut est in primo praecepto. Non habebis enim et in oratione dominica, quia dicimus Pater noster qui es in coelis et non Maria, Petre vel Paule, qui es in coelis.
Per integram denique concionem nos catholici insigni quadam verborum insolentia tractavit, sed prorsus nihil neque argumentis neque scripturae locis probavit. In conclusione vero (beati qui propter me non) nos autem fuimus tales, qui propter veritatem, propter purum evangelium et verbum Dei varias calamitates et miserias patimur, qui autem nos persequitur, ecclesia malignantium et sexa diaboli, quod in epillogo ad nos trastulit.3