Briefnr. 22

Hollenegg, 1580 nach November 2, vor November 7

Band 1

Regest

Überfall auf Priester und Eucharistieschändung bei Versehgang von Groß St. Florian nach Lassenberg.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 107rv, gleichzeitige Kop.


Cum rev. dominus Michael capellanus parochi apud S. Florianum secundo die Novembris anni currentis 1580 vocatus Lassempergam1ad quandam infirmam personam sacro viatico muniendam sub vesperam advenisset non nihil ibi retardatus, nocte opprimitur, ut vero securius domum rediret, Christophorus Piati eiusdem pagi praefectus hos infranominatos cum tribus equis et facibus eidem adiunxit Martinum scilicet Griesdorffer, Andream Penniz, Sebastianum Steusser, Rupertum Steisser, Sebastianum alium Thomae Pongrazi filium, verum accidit, ut Matheus Hetzl Erhardi Hetzelii filius supradictum sacerdotem redeuntem extra oppidum S. Floriani in sylva Gamilli dicta sub hora fere nona noctis violenter adoriretur, deij ceret illum ex equo in terram, sacramentum vi extortum ad partem proijceret, pedibus conculcaturus, ni prohibitus a Griesdorffero fuisset, sacerdotem porro ipsum usque in oppidum fuste pulsando ante se pepulit, illius interim superpellicio variis in partibus dilacerato subinde clamitans: „Hem sacrificale meretriciae te cum sacramento 86domi manere oporteret, ego tibi sacramentum dabo.“ Interea Andream Penniz humi staverat et Rupertum Steusser fuste in faciem cedens terrae etiam illiserat.

Haec omnia supradicti subditi mihi Christophoro Piati tamquam praefecto et Nicolao Crusche scribae, dum bona defuncti suppani Diettls in Lassenberg conscriberemus, indicarunt praesentibus etiam Matheo Laventaller et Martino Diettl.

Factum est autem hoc in fundo domini de Holnekh jurisdictionis Wildanensis, subiecta sermo principi.2


Fußnoten

  • 1 Lassenberg. 
  • 2 Siehe Nr. 26.