Briefnr. 35

(Graz, 1580 vor November 21)1

Band 1

Regest

Malaspina vom Rat gegebene Informationen über Polydor de Montagnana.


114

Polydorus habuit patrem Polydorum abbatem Victoriensem in Charintia, quod autem Montagnani filium se dicat, huic evenit, quod praefatus abbas matrem suam pregnantem et proximam partui Montagnano nuptui tradiderat.3

Cum Viennae in Austria sacris initiaretur4unam virginem Rosinam nomine, quae iam monialis fieri volebat, ex monasterio S. Furobi 5rapuit, cum qua deinde in parrochia Raflspargensi 6tamquam cum uxore copulata per quinquennium vixit, ea deinde Viennae in domo ad Rubeum Equum 7ducta miserrime mortua est.

Eandem Catherinam Pragensem in uxorem duxit, cum qua in Saxenfelld8in magnis delitiis vixit atque Catherinae parentes secum aluit. Ea mortua modernam Cordulam in uxorem duxit hocque nomine eam tamquam uxorem et non concubinam totaliter dimittere non vult parentibus eius 200 taleros numeravit, ne eam rem deferrent ad principem vel magistratus.

Et isto pretenso concubinatu vel matrimonio non obstante infinitas alias cognovit puellas nondum viri potentes cum matribus et proxime Graetii tres ancillas, quibus liberaliter satisfecit et in 115monasterio Admontensi aliquot impraegnavit, 9quarum duas partui proximas aliis locavit, quos pecunia corrumpit.

Testes huius rei sunt: Casp. Freidusfunes praepositus Labacensis, Jo. Maxfitsis praepositus in Rataman,10Albertus ab Horimberg archidiaconus, 11Marsceus Marbfonitesit, Maximilianus a Chiremburg provincialis Stiriae, 12cui Polydorus libere fessus est se non esse concubinarium, sed legitimam se alere uxorem.

Simonia sua tribus provinciis notissima est. Monasterii pecunias profundit, quibus sua in parocchiis suis contracta debita excoluit et pro 3.000 toleris bona emit, instrumentum denique sibi errigi curavit in presentia quorundam suspectorum sacerdotem et notariorum, quo sibi contra ius fidem facit se ante aditionem administrationis monasterii Admontensis in parato et bonis habuisse 12.000 toleros, quod vergit in magnam fraudem monasterii et singulare emolumentum suae putativae uxoris et spurio.

Hospitae in Wildan13mulieri vita et religione vere lutheranae catholicis infensissime, cum quae ille suspectissimus est, decimas monasterii sui dedit.

Fassus est sepissime fede dignis se malle prefatam suam Cordulam occidere quam totaliter dimittere vel alii nuptui tradere.

Haec quanta sint iudicet timoratus iudex.

Labaci fuit incarceratus propter violatam pulcherimam virginem alii iam desponsatam Elisabetam nomine eamque ob causam praepositura ibidem privatus vocatur adhuc hodie carcer ille a suo nomine Polydorcha.14

Si singula annotarentur millegamus deprehenderetur et convinceretur.15


Fußnoten

  • 1 Das Datum ergibt sich aus Nr. 36 und Nr. 37, S. 119. 
  • 3 Zur Zeit der Geburt Polydors de Montagnana war Polydor de Bressanis Abt von Viktring (Lindner, Monasticon, S. 97). Die Mutter soll eine Kärntnerin gewesen sein (Kidrič, Polidor de Montagnana, S. 150). 
  • 4 Seit ca. 1550 war Polydor Hofkaplan Ferdinands I. 
  • 5 Vielleicht das Chorfrauenstift St. Jakob in Wien (Žák, österreichisches Klosterbuch, S. 268). 
  • 6 Vielleicht Ravelsbach in Niederösterreich. 
  • 7 Wahrscheinlich das Gasthaus „Zum Roten Rössel“, Wien I, Schülerstraße 18. 
  • 8 Sachsenfeld, damals Steiermark, heute Slowenien. Montagnana wird 1567 und 1568 als Pfarrer von Sachsenfeld, dann als Pfarrer zu Tüffer und Gurkfeld genannt (Orožen, Bisthum Lavant 3, S. 19). 
  • 9 1579 bis 1581 war Montagnana Administrator von Admont (Wichner, Geschichte des Benediktinerstiftes Admont 4, S. 211—215). 
  • 10 Wahrscheinlich Johann Muchitsch, Propst von Rottenmann (Lindner, Monasticon, S. 32). 
  • 11 Albert von Hornberg, 1572—1580 Pfarrer und Archidiakon von Gratwein (Hübner, Die Archidiakonats-Einteilung in der ehemaligen Diözese Salzburg, S. 19, Anm. 6). Vgl. Nr. 108, Anm. 9. 
  • 12 Maximilian von Kuenburg. 
  • 13 Wahrscheinlich Wildon. 
  • 14 Montagnana, der ca. 1560 bis 1564 Propst von Laibach war, wurde dort 1561 vorübergehend eingesperrt (Kidrič, Polidor de Montagnana, S. 150). 
  • 15 Montagnana wurde sowohl von den Protestanten, gegen die er mit großem Eifer vorging, als auch von den streng Katholischen, die sich an seinem privaten Lebenswandel stießen, immer wieder angegriffen (Kidrič a. a. O., S. 151).