Regest
An Präsident und Verordnete der steirischen Landschaft gerichtetes Mandat Erzherzog Karls zum strengen Vorgehen gegen Schmäher der katholischen Geistlichkeit.
Archiv
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 255rv, gleichzeitige Kop.
Brieftext
Nomine sermi principis domini nostri clementissimi ab excelso Inferioris Austriae regimine domino praesidi provinciarum Styriacarum1et dominis ibidem constitutis indicendum quaerelis plurimorum deferri, ut etiam quotidiana experientia edocet, quomodo ignobile vulgus, ut sunt famuli, servi et alii, sacerdotes catholicae religionis ordinumque religiosorum homines, dum in civitate negociorum pertractandorum causa comparent, contumeliis sibilis et probris afficiant haecque sane quotidie magis magisque invalescant (cuius rei iam proinde hoc tempore Graecensibus speciali severitate iniunctum fuit), 2ut praedictam improbitatem e medio, quo quomodo severe tollant atque hinc inde per civitatem diligentem eius rei observationem in 194similes personas et detractores, qui supradictos sacerdotes tanto ludibrio et contemptui habere solent, pro necessitate instituant et si fortasse quispiam vel plures etiam huius ordinationis violatores perspecti et inventi fuerint, ut iidem publico in foro ignominiae loco destinentur, ferramentis constricte ad collonnam lapideam alligantur verberibusque per civitatem agantur atque insuper omnibus S. Sertis hereditariis terris ipsis interdictis perpetuo exilio damnentur. Quin etiam pro qualitate eorundem praevaricationis severiori etiam nonnunquam supplicio afficiantur. Ne vero quispiam de ignorantia eiuscemodi rei conqueri possit, etiam praedictis Graecensibus demandatum fuit, ut rem tam intra quam extra civitatem publicent. Ad haec S. Sertas quoque severe mandat, ut provinciarum praeses et constitutae personae suae jurisdictioni subiectae equalem curam et inspectionem adhibeant, haec enim S. Sertis voluntas est etiam haud displicet animi sententiam...