Briefnr. 17

(Augsburg, 1582 vor August 15)

Band 2

Regest

Von Malaspina nach Absprache mit Kardinal Madruzzo den katholischen Reichsfürsten mitgeteilte Überlegungen über das Religionsgeschäft in Innerösterreich.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 537rv, 540v, gleichzeitige Kop.


Queritur an subditi illi, qui ad imperatorem et imperium confugiunt conquerendi gratia in religionis negotio de suo naturali et legitimo principe, qui non modo in iis, quae spectant ad religionem, sed neque in politicis quicquam tentavit unquam aut egit contra constitutiones imperii et pacificationem de religione admittendi et audiendi sint.1

25

Et primo videtur, quod non propterea quod nulla ratione imperium pati deberet eiusmodi aditum aperiri, ut scilicet subditis liceat ad imperium appellare contra voluntatem principis et contra pacificationem, per quam disponitur, ut dispositio religionis sit penes principem non subditos.2Si tamen admittendi audita eorum petitione reiiciendi essent, eo quod licet a principe omnia nobilibus, quae quidem appetunt, concessa sint, suscipiunt tamen patrocinium civium et popularium, qui sunt principi immediate subiecti. Nec referret si ipsi dicerent habere ab eis legitimum mandatum, nam cum petitio civium sit contra imperii pacificationem in causa religionis, non possunt nobiles iusto et legitimo aliquo titulo causam illorum patrocinari. 3

Et casu, quod admittantur, an non modo sint illis, quas postulant literae concedendae, sed potius ab imperatore et aliis principibus scribendum principi eum admonendo, ut quod caepit perficere contendat.4

An accepta eorum petitione catholici principes ab haereticis disiuncti vel invicem debeant illis respondere.5

An sit agendum cum imperatore, electoribus ceterisque principibus, ne quenquam illorum ad se accedere patiantur.6

An principibus haereticis possit inhiberi, ne eorum nomine, qui sunt novae religionis, dent literas, quibus principem a decreti promulgati executione deterreant.7

An nuntius oretenus sicut fecit ita scriptis etiam imperatorem et alios principes informare debeat vel id a procuratore S. Ser.tis faciendum sit.8

In causa Hoffmanni

An mittendus sit aliquis ad episcopum9cum processu formato a commissariis nuntii 10et cum memoriali hic principibus exhibito 26presertim cum iam advenerit Hoffmanus. Qua in re ea fuit sententia nuntii, quod si Summus Pontifex, postquam viderit suas admonitiones inanes fuisse, aget contra episcopum, sicuti eius inobedientia exiget, omnino mittendus esset aliquis, qui hanc S. S.tis mentem episcopo indicaret. Sin autem gravioribus de causis non videtur aliquid momenti contra episcopum attentandum, iudicatur magis expedire, ne mittatur, cum nulla sit spes fore, ut hac re effecta amoveatur ab eo Hoffmanus.


Fußnoten

  • 1 Augsburger Religionsfrieden. 
  • 2 Am Rand vermerkt: „Quamquam res ita sese habeat, tamen difficile erit impedire, ne audiantur“. 
  • 3 Am Rand vermerkt: „In hoc erit magnopere insistendum“. 
  • 4 Am Rand vermerkt: „Hic praestabunt catholici principes“. 
  • 5 Am Rand vermerkt: „De hoc non est adhuc deliberatum“. 
  • 6 Am Rand vermerkt: „Videtur maxime expedire“. 
  • 7 Am Rand vermerkt: „Nullo pacto fieri potest“. 
  • 8 Am Rand vermerkt: „Nondum est consultatum“. 
  • 9 Martin von Eyb, 1581—1583 Bischof von Bamberg. 
  • 10 Im Auftrag Malaspinas wurde im Frühjahr 1582 die Inquisition gegen Hoffmann begonnen, wobei aber aus Angst nur wenige auszusagen wagten (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 395, 398 und 403f.).