Regest
Memoriale Malaspinas über das Religionsgeschäft in Innerösterreich zur Information des Kaisers.1
Archiv
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 538r—539v, gleichzeitige Kop.
Brieftext
Ser.mus archidux Carolus post bonam cum suis consiliariis consultationem plane iudicat non solum reliquias, quae supersunt catholicae religionis, sed neque potestatem auctoritatemque suam ad provintias sibi subiectas gubernandas necessariam vix posse diutius in tanta religionis varietate conservari.2
Hinc S. Ser.tas agnoscit divino et humano se iure teneri ad omnia tentanda, ut catholicam religionem ab haereticis deformatam et oppressam in pristinum suum statum vendicet auctoritatemque suam iam omnino labefactatam recuperit.
Quamvis autem optandum esset, ut haereticorum pravitas a principe penitus exterminaretur, quia tum id ab eo hoc tempore fieri non potest, restat, ut ea tamen urgeamus, quae faciliora sunt et quae cum principibus consultata sunt et precipue cum M.te Ces., quae modum in hoc negotio tam apertum praescripsit, ut errari difficile possit, modo S. Ser.tas sicuti pie aggressa est ita strenue pergat.
Et quamvis princeps in concessionibus de religione perexerit sub certis conditionibus, prout verba concessionum satis indicant, quia tamen ipsi praedictas conditiones non servarunt, certum est principem nullo iure teneri sua illis promissa servare, tamen S. Cel.do accepto Caesaris consilio secundum eiusdem consilium genuinam suarum concessionum declarationem fecit nihilomnino revocando.3
Verum cum princeps eam subditis suis declarationem promulgasset, noluerunt illam recipere, cum tamen iura velint, ut unusquisque sit suorum verborum interpres, et quamvis S. Ser.tas nullam in tali declaratione de nobilibus et baronibus mentionem fecerit, sed tamen de civibus et popularibus, tamen nobiles sumpserunt patrocinium ipsorum sub hoc pretextum, quod sicut in contributionibus sunt coniuncti, ita in religione nolunt separari.
Addiderunt etiam principem concessisse illis ea omnia, quae nobilibus concessit in quattuor civitatibus,4et ad hoc confirmandum 23adducunt verba principis in decreto concessionis contenta: Videlicet possunt esse tuti cives et populares me quemadmodum hactenus propter religionem ipsos in conscientia nulla molestia affeci, ita post, hac neque capillum a capite illorum ablaturum. Hinc est, ut cum princeps nunc lutheranum exercitium illis inhibeat, 5dicant sibi non modo molestia inferri, sed neque promissa servari. Contra vero princeps respondet reservasse sibi omnium civitatum dispositionem circa religionem et aperte mandavisse, ut in omnibus suis civitatibus nulla alia religio nec publice nec privatim exerceretur quam catholicam romanam et tamen civibus et popularibus promisisse se non conpulsurum illos ad exercitium catholicum usurpandum, haereticum tamen illis inhibuisse.
Interim tamen isti non parent et princeps timet, ne si eos ad parendum decreto cogere velit a contributionibus distant et populus Grecensis contumaciter aliquid moliatur, proinde dubium relinquitur, num princeps absque periculo possit decreti executionem tentare, sed quoniam status ecclesiasticus, quod ad contributiones attinet, nobiles, barones et civitates omnes longe superat6et paratissimus est sua contributione vel nobilibus recusantibus pios principis conatus iuvare, nihil est, quod princeps in decreti executione timeat, presertim cum iam nobiles et barones comitia absolverint et contribuerint. Quod vero ad civitatem Grecensem attinet, quo in statu sit, quam munitam et validam arcem ibi S. Ser.tas habeat, nemo ignorat, ut proinde nullum in executione decreti periculum inesse videatur. Et licet ingenium humanum de futuris nihil certi statuere possit, cum tamen S. Cel.do iustissimam causam habeat atque adeo in Dei providentia confidere debeat, consultius S. Ser.ti videtur, ut a periculo, in quo nunc versatur, manifesto se eripiat.
Sunt autem magnopere animadvertenda verba a principe nuper et oretenus et scriptis aperte nobilibus omnibus prolata, se malle vitam et statum amittere, quam decretum publicatum revocare. Nam si retrocederet et exequenda non curaret, quae promulgavit, omnem auctoritatem existimationemque apud subditos amitteret. Cum igitur ex una parte certum sit fore, ut si conatibus haereticorum non ob24sistatur potestas principis temporalis et religio catholica extremum exitum adeat, ex alia vero parte cum S. Ser.tas in ea sublevanda maximum se periculum subire existimet, merito ad eum confugit, qui non solum caput est suae familiae verum etiam universae christianae reipublicae temporale. Et ut igitur opus dignum S. M.te, ut principem sibi devinctissimum procuret ope et consilio iuvare, ut quod cepit feliciter perficiat.
Et primo videtur mature considerandum an S. Ser.tas aliqua ex parte vel omnino revocet decreto concessiones factas.7Qua in re videretur expediens, ut conficeretur scriptum nomine S. M.tis principis subditis promulgandum aut a commissariis delegatis aut ea forma, quae M.ti S. commodior esse videbitur. Preterea si necessitas ita postulaverit, eos monere, quod si non paruerint decreto et minati fuerint se nolle contribuere, imperium, cui non aequum videtur, ut finium securitas pendeat ex differentiis et litibus, quae inter S. Ser.tem et illos quotidie oriuntur, nihil omnino daturum, si nolint ipsi quod iustum est contribuere. Hoc si factum fuerit, spes est fore, ut ipsi acquiescant, et quando id, quod Deus avertat, non contingerit, tunc alterius deliberari poterit. Quo casu S. S.tas non consilio solum, sed etiam auxilio ita prospexit in presenti et recepit se inposterum quotiescunque opus fuerit omnibus S. Ser.tis rebus affuturam, ut non temere sperandum videatur, quin eum, quem optamus, exitum sit negotium habiturum.
Fußnoten
- 1 Die Autorschaft Malaspinas geht aus Erwähnung in Berichten vom 7. Juli und 15. August (Nr. 9 und 18) hervor.
- 2 Die in diesem Memoriale enthaltenen Gedanken finden sich zum Teil bereits in einer anfangs Dezember 1581 von Malaspina verfaßten Schrift über die Gewissensverpflichtung des Fürsten zum Religionsgeschäft (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 355—357).
- 3 In der den beiden adeligen Ständen am steirischen Märzlandtag 1582 gegebenen landesfürstlichen Resolution heißt es, daß Erzherzog Karl die ihnen aus besonderen Gnaden gegebene Toleranz nach den damit gemachten schlechten Erfahrungen jederzeit „absoluta potestate“ aufheben könne (Loserth, FRA II/50, S. 277).
- 4 Graz, Judenburg, Klagenfurt und Laibach (ebenda, S. 2f.).
- 5 Mit dem Religionsdekret vom 10. Dezember 1580 (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 146—151; Loserth, FRA II/50, S. 78—83).
- 6 Der Anteil des Prälatenstandes an den Kosten für die Sicherung der Türkengrenze war bereits in den vom Landtag bewilligten ordentlichen Mitteln sehr beachtlich und wurde durch Sonderabgaben noch wesentlich erhöht (Rainer, Grazer Nuntiatur I, S. 181, Anm. 8).
- 7 Gemeint ist die Religionskonzession von 1572 (Loserth, Reformation und Gegenreformation, S. 177ff.).