Regest
Zusammenstellung Malaspinas über das anläßlich des Reichstages zugunsten der Religion in Innerösterreich bereits Erreichte und noch zu Erhoffende.
Archiv
Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 504r—505v, Orig.
Brieftext
Quae comitiorum occasione atque ill.mi legati opera ad catholicam religionem in ser.mi archiducis Caroli ditionibus iuvandam acta sunt his fere capitibus continentur:
(1) Ut saepe archidux Carolus cum ill.mo legato egit, sic non desiit ille rationibus atque argumentis firmissimis principem confirmare, ut in decreti antea promulgati executione perseveraret,1eiusque rationibus speratur archidux novum quendam ac vehementiorem spiritum atque animum sumpturus.
(2) Eadem de re egit etiam ill.mus legatus cum episcopo Secoviensi tanquam praelatorum eorum locorum capite2et cum Cobenzelio tamquam intimo archiducis consiliario. 3
(3) Hinc factum est, ut archidux viriliter suarum provintiarum legatis4sese opposuerit testatus malle se imperium atque etiam vitam amittere quam a promulgati decreti executione desistere. Neque Coben38zelius archiducis legatus ea offitia in comitiis praetermisit, quae ad frangendos iniquos oratorum conatus apta iudicabantur.
(4) Impetratum est a Caesare, ut non modo legatus illos ad se non admitteret, sed etiam graviter per d. Ronffium5obiurgari curaret, quod certe magni aestimari debet, cum haec aperta sit in eos contumelia, qualis in nullos alios legatos usurpata est. Tandem tamen id obtinuerunt, ut supplicem libellum sine ulla audientia Caesari obtulerint, quod eo potissimum consilio illis permissum fuit, quia non videbatur M.ti S. ex sententia ill.mi legati et nuntii nisi prius cognita eorum petitione illos tanquam iniusta postulantes a se scriptis repellere posse. Post eam autem acceptam promisit M.tas S. se tale daturam responsum illis ut facile appareat M.tem S. et S. S.ti et archiduci satisfacere et causae prodesse magnopere voluisse. 6
(5) Curatum est ab ill.mo legato apud electores aliosque principes, ut oratores illi ad eos non admitterentur, adeo quod ut ne id quidem petere ausi fuerint.7
(6) Preterea cum tam multa sibi adversa occurrere oratores illi animadverterent, ausi etiam non fuerunt ad aliquos imperii ordines, qui in comitiis sunt, confugere iis offerendo supplicem aliquem libellum, ut pro certo habendum sit cum ad comitia quasi ad Caesarem aut ad imperatorem appellaturi venerint, eos non modo responsum ullum non relaturos, sed potius omnino eorum postulata negatum iri, quod profecto maximi momenti est, cum semper se comitiorum, Caesaris atque imperii scuto protexerint.
(7) Actum etiam cum electoribus aliisque principibus est atque impetratum, ut non solum bonam archiducis causam illi cognoscant, sed etiam ut tanto principi compatiantur atque optent, ut quae caepit bene progrediantur, cum appareat, si subditis hac in re ille conniveret, pessima inde sequi posse. Et sane ipsis non placet, rei huic ostium aperiri, ut nimirum subditi a suorum principum decretis ad comitia vel ad Caesarem appellent, quando presertim principes imperiales constitutiones neque in politicis neque in religionis pacificatione violant.8
39(8) Persuasum est etiam ser.mo Bavariae duci, ut cum primo commode licebit, Gretium se conferat, quae res et ad archiducem animandum et ad hereticorum perfidiam deprimendam multum valitura putatur, si presertim illi Caesar litteras tradat atque eam potestatem faciat, quae petita est.9
(9) Promisit Caesar ad archiducem Carolum litteras daturum, in quibus non solum illum confirmet, sed etiam causas afferat, quare ita oratores illos tractarit, cum eorum causa tam mala sit, archiducis vero admodum vista, ut omnino decreti antea facti executio curanda sit, quae literae eius argumenti et formae erunt, ut, si opus sit, in comitiis aut alibi ostendi possint atque pro Caesaris iuditio quodam habendae sint.10
(10) Curabit ill.mus legatus apud archiducem Ferdinandum, ut ad fratrem scribat, illum confirmet serioque moneat, ut in suscepto negotio persistat pro latis incommodis ac detrimentis, quae archiducis auctoritas pateretur, si ille nunc desisteret.11
(11) Rogabitur etiam archidux Ferdinandus, ut Gretium sese conferat, quo tempore conventus eo in loco celebrabitur.12
(12) Cum vero dux Bavarie declaraverit velle se, si opus sit, archiduci spem ferre confirmatus pollicitationibus Summi Pontificis eam in rem factis,13curabit ill.mus legatus, ut archidux Ferdinandus idem quoque prestet.
(13) Speratur etiam si provintiales in inchoata inobedientia perstent futurum, ut Caesar reliquique imperii ordines a dandis suppetiis pro illis confinibus desistant, si presertim haeretici archiducis subditi se contribuere nolle minitarentur.
(14) Ex his, quae supra commemorata sunt, valde probabile est futurum, ut una ex parte concurrentibus cum tam pio et catholico animo archiducis maioribus ad rem politicam melius administrandam commodis Caesaris aliorumque principum comprobatione Summi Pontificis atque aliorum principum auxiliis, divino denique presenti favore, alia vicissim ex parte minitationibus hereticorum, ut satis aperte 40deprehendimus, nullo fundamento intentibus archiducem cito executurum quae recte caepit. Neque vero verendum est, ut literae quaedam clandestino ab haereticis quibusdam impetratae negotium impediant, quandoquidem archiduci satis sit oratores in comitiis nihil obtinuisse, quod se certo obtenturos illi existimabant. 14
(15) Nuntius quoque apostolicus ex consideratione actionum ill.mi legati in his comitiis tantum se profecisse confidit, ut multo plura quam antea se prestaturum speret, presertim ad confirmandum catholicos et rationibus efficacibus et ut viriliter sese haereticis opponant, praeter maximi ponderis argumenta, quae consecutus est, ut archiducis voluntatem confirmet.
De causa Hoffmanni
(1) Hoc curatum est, cum Hoffmanus sese in cubiculum Caesaris intrusisset sine veste nuptiali, ut nomine Caesaris illi significaretur, ne amplius ad eum accedat donec ab illatis sibi probris et obiectis sese purgaverit.15
(2) Sed et hoc impetratum est opera ill.mi legati, ut electores aliique principes catholici eadem sententia ad Bambergensem episcopum literas darent, quibus serio illum monerent, ut petram illam scandali a Carinthiae administratione amoveret.16
(3) Idem quoque per Caesarem curatum est.
(4) Ill.mus legatus certum etiam hominem mittet ad episcopum, ut cum eo de amovendo Hoffmanno agat diligenter,17quo offitio si etiam nihil consequemur, tunc S. S.tem in posterum ea adhibituram remedia confidimus, quae ad perficiendum negotium aptissima videbuntur.
Fußnoten
- 1 Bekanntlich wurde die Exekution des Religionsdekretes vom 10. Dezember 1580 ausgesetzt (Loserth, FRA II/50, S. 190—192; Rainer, Grazer Nuntiatur 1, S. 178). Kardinal Madruzzo verhandelte mit Erzherzog Karl bereits auf dem Weg zum Reichstag in München und dann wiederholt in Augsburg (Hansen, Nuntiaturberichte III/2, S. 432, 436, 449—451).
- 2 Der Bischof von Seckau, der als Vertreter Salzburgs am Reichstag teilnahm, war der einzige in der Steiermark residierende Bischof und wird deshalb von Malaspina, obwohl nur ein kleiner Teil des Landes zu seiner Diözese gehörte, als Haupt des steirischen Prälatenstandes bezeichnet (Vgl. Rainer, Entwicklung der Diözesaneinteilung in der Steiermark, S. 238ff.).
- 3 Hans Kobenzl war Hofkammerpräsident von Innerösterreich und vertrat Erzherzog Karl seit dessen Abreise am 16. Juli auf dem Reichstag (Hansen a.a.O., S. 482, Anm. 6).
- 4 Innerösterreichische Religionsgesandte zum Reichstag.
- 5 Oberstkämmerer Wolfgang von Rumpf.
- 6 Siehe oben Nr. 18.
- 7 Die innerösterreichischen Religionsgesandten vermochten aber, bei evangelischen Kurfürsten und Fürsten bzw. deren Vertretern ihre Anliegen vorzubringen (Loserth, Reformation und Gegenreformation, S. 402—404).
- 8 Vgl. oben Nr. 21, Anm. 1.
- 9 Vgl. oben Nr. 21, Anm. 3.
- 10 Vgl. oben Nr. 26, Anm. 2.
- 11 Vgl. oben Nr. 23, Anm. 5.
- 12 Erzherzog Ferdinand kam nicht zum nächsten Landtag nach Graz, sondern versprach Malaspina nur, seinen Bruder Karl aufzufordern, gegenüber den Forderungen der Stände A. B. am Landtag standhaft zu bleiben, und ihm nötigenfalls seine Hilfe anzubieten (Nr. 67).
- 13 Vgl. Nr. 36.
- 14 Vgl. Nr. 19, Anm. 4.
- 15 Vgl. Nr. 9, Anm. 6.
- 16 Vgl. Nr. 21, Anm. 9.
- 17 Vgl. Nr. 24, Anm. 8.