Briefnr. 106

Herzog Wilhelm V. an Malaspina - Innsbruck, 1583 Juli 6

Band 2

Regest

Bedauert Malaspinas Ankunft in München während seiner Abwesenheit. Kann wegen unmittelbar bevorstehender Entbindung der Erzherzogin Innsbruck nicht verlassen.


Archiv

München HStA, Kurbayern Äußeres Archiv 1981, f. 230r, Orig.


159

Quae ad nos R. V. quinto Nonas Julias Monachio scripsit,1accepimus atque ut illi de reditu foelici gratulamur, ita non minus quam ipsamet indoluimus illam nobis absentibus illic appulisse. Dolorem vero hunc nostrum non minimum auget, quod de reditu illuc nostro certi nihil statuere possimus, cum archiducissae huius partus (quem differri adhuc per aliquot dies posse coniecturae multae docent) nobis omnino sit expectandus. 2Interea liberam electionem R. V. relinquimus sive nostri illic operiendi, quod nobis non ingratum erit, sive negotia illa ministris nostris exponendi nobisque non expectatis iter suum prosequendi. Quae enim illi undique incumbunt (ut maxime illam conventam cupiamus) ex nobis ut impediantur haud quaquam aequum videtur.

Rev.mi porro Vercellensis litteras quas petit, una cum hisce mittimus ac R.mae Ill.mae foelicissima omnia precamur, litteras interim illius, quibus aut moram ipsam Monachii facturam aut disceptum paraturam doceamur, cum desiderio expectantes.


Fußnoten

  • 1 Vgl. Nr. 95 und 103. 
  • 2 Vgl. Nr. 106.