Briefnr. 105

Malaspina an Herzog Wilhelm V. von Bayern - München, 1583 Juli 3

Band 2

Regest

Versucht vergeblich, auf der Rückreise von Köln Herzog Wilhelm in München zu sprechen. Gratuliert zur Wahl Herzog Ernsts zum Kurfürsten von Köln.


Archiv

München HStA, Kurbayern Äußeres Archiv 1981, f. 229r, Orig.


158

Cum celebrata novi electoris et archiepiscopi Coloniensis electione licet adhuc a S.mo D. N. quidquam mihi non esset praescriptum de reditu iam cogitarem ea ratione,1quod ibi tractandum superesse videbatur nihil, quamvis longe compendiosiori via radire potuissem, ita tamen iter institui meum, ut Ser.mae Cels.ni V.rae servitutis meae obsequia praesens exhibere possem. Primum quidem ut de novo hoc familiae Vostrae Ser.mae electoriali splendore coram congratularem, tum etiam, ut de quibusdam non parvi momenti negotiis cum Ser.ma Cels.ne V. conferrem, qua specum Monachium veniens me cecidisse, viderem mirum quam aegre me Cels.ni V. Ser.mae absentia habuerit. 2Quoniam autem a S.mo D. N. litteras me hic expectaturum iam dudum Roma perscripsi tamdiu cogor me continere Monachii donec a S. D. N. certi aliquid et a Ser.ma Cels.ne V. responsum super his litteris recipiam. Interea quam humilissime Ser.me Cels.ni V. supplico, ut litteras meas transmissas, quibus mihi S. D. N. mentem explicatam iri valde suspicor quam primum remittere dignet. Et si quid mihi iniunctum cupiat, tanquam deditissimo servo suo significet. De negotiis autem quoniam satis tuto litteris mandari non possunt, cum D. comite ita agam, ut Ser.mae Cels.ni V. quam integerrime et secretissime innotescat . . .


Fußnoten

  • 1 Vgl. Nr. 95 und 103. 
  • 2 Vgl. Nr. 106.