Regest
Approbiert Güterverkauf des Stiftes Admont. Zeigt Versetzung an den Kaiserhof an. Empfiehlt Visitation.
Archiv
Druck: Wichner, Geschichte des Benediktinerstiftes Admont IV, Nr.
669,
S. 591.
Brieftext
Rev.me et Ill.me Do.ne. Licet in alienationibus rerum ecclesiarum quaedam essentialia requisita concurrere omnino debeant, nempe ut 329non solum adsit vera necessitas alienandi et ecclesiae alia ratione succurri nequeat et ut praetium alienatio concessa fuit, sed etiam ut praelatus, cuius intuitu alienatio conceditur, in administrandis bonis temporalibus ita se exhibuierit diligentem et fidelem, ut de eius fide et diligentia nulla suspitio oriri iure possit, nihilominus cum pietas et zelus Rev.mae D.nis V. conservandi ecclesias sibi subiectas nobis sint optime nota et pro certo sciamus, quod in alienationem bonorum spectantium ad monasterium Admontense nullatenus consentiret, nisi supradicta requisita in praefata alienatione adfuisse cognovisset, idcirco Rev.mae D.nis V. hac in re approbamus sententiam rogantes qua possumus diligentia, ut omni studio ac sollicitudine invigilet, ut tam modernus abbas 1quam eius successores in posterum ita rem familiarem administrent, ne opus sit amplius, ad alias devenire alienationes et haec circa hoc negotium propter urgentes occupationes scripsisse sufficiat. 2Reliquum est, ut Rev.mae D.ni V. mea offeram officia, praesertim cum S. S.ti visum fuit, me ad Ces. M.tem pro suo nuntio destinare. 3Quod si ibi eidem aliquid grati praestare potero, operam meam sibi omni sinceritate oblatam esse volo visitationemque harum provinciarum R. D. V. affectuose commendo, 4quam diutissime faelicem et incolumen esse ex animo praecamur. 5
Fußnoten
- 1 Johann Hofmann, Abt von Admont 15811614 (Wichner, Admont IV, 215ff.; Rainer-Weiß, Visitation, S. 19f., 52ff.).
- 2 Vgl. unten Nr. 231.
- 3 Vgl. oben Nr. 208.
- 4 Vgl. oben Nr. 156, 157.
- 5 Antwort des Erzbischofs von Salzburg vom 28. November mit Einverständnis, Glückwünschen für Nuntiatur am Kaiserhof und Dank für bisher geleistete Dienste sowie dem Versprechen, an die Visitation zu denken (Wichner, Geschichte des Benediktinerstiftes Admont IV, S. 591f., Nr. 670).