Regest
Kredenzbrief für Hieronymus Portia zur Beilegung des Streites zwischen Bayern und Salzburg um Berchtesgaden.
Archiv
Arch. Vat. Arm. 44, vol. 37, f. 14r, Minute. Breven gleichen
Inhaltes an Eb. von
Salzburg, Bischöfe von Passau und Augsburg, Ehzg
Ferdinand von Tirol, Propst von
Berchtesgaden und Kapitel von
Berchtesgaden: ebenda f. 14r—15r.
Regest: Mrkonjic, Epistolae
10247—10253.
Brieftext
Inter multas ac praecipuas nostras curas illam in primis numeram qua catholicorum principum inter se caritas alitur. Molistissima igitur nobis accidet contentio de praepositura Berchdesgadensi quam inter archiepiscopum Salisburgensem et Praepositum a principio susceptam ad te quoque pertinere intelleximus. Nihil autem potest ecclesiae rationibus hoc praesertim tempore alicuius esse quam principes, quos oportet coniunctissimis animis eius amplitudinem tueri inter se dissidere. Haec igitur cura effecit ut vellemus tota de re, quam diligentissime tuo fore in conspectu cognosci, ut perspectum habere possis sive commodi sive detrimenti quid ius, quid eius praepositurae res maxime postulent quantumque (?) caeteris Germaniae monasteriis atque ecclesiis in hac causa sit situm. Speramus igitur te pro tua excellenti pietate et zelo curaturum ut facilis atque expeditus huius totius controversiae sit finis. Nos vicissim tum in hoc negotio tum in caeteris omnibus, quae ad te pertinere intel14ligemus, curabimus, ut magna semper tue ratio habeatur. Nos enim tuam singularem virtutem praestantemque auctoritatem et perpetuam erga hanc S. Sedem pietatem semper plurimi fecimus faciemusque. Caetera ex dilecto filio Hieronymo Porcia utriusque nostrae signaturae referendario nuntio nostro viro integerissimo cognosces . . .