Briefnr. 3

Klemens VIII. an Ehzg Ernst - Rom, 1592 April 8

Band 3

Regest

Kredenzbrief für Nuntius Hieronymus Portia bei Ehzg Ernst.


Archiv

Arch. Vat., Arm. 44, vol. 37, f. 292r, Minute 232r.


Aget mandato nostro cum tua nobilitate dilectus filius Hieronymus Porcia nuntius noster gravi quadam de re exponetque quid maxime cupiamus. Hic autem crede nos, ut hac in re sic in ceteris omnibus, quae ad vos pertinent, tractandis impelli ab ea caritate, qua semper domum Austriam universam proprieque nobilitatem tuam complexi sumus. Tota igitur de re ex nuntio cognosces eiusque verbis fidem tribues . . .