Regest
Instruktion für den zur Erbittung um Hilfe gegen die Türken vom Kaiser zum Papst gesandten Johann Kobenzl.
Archiv
Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68, f. 21r—23r, Kopie.
Brieftext
Ex mea instructione.
Rudolfus secundus divina favente rex.
Instructio eorum, quae tum Romae apud beatissimum in Christo patrem dominum Clementem VIII. divina providentia sanctae Romanae et universalis ecclesiae, summum pontificem dominum nostrum rever64endissimum et apud sedem apostolicam, nostro nomine nobilis et honorabilis consiliarius noster devotus fidelis nobis dilectus Johanes Kobenzl a Prossek barro etc. agere atque exequi debeat: In viam se quamprimum dabit, ut per equos ad celeritatem dispositos, itinere quod brevius et propinquius juxta maris Adriatici litus sit, Romam se conferat, quo simul atque pervenerit pontifici maximo nostro se jussu advenisse, indicabit, seque audiri petet. Quod cum impetraverit, reverenter se sistet, litterasque nostras reddet. Et quoad nostrae dignitatis et consuetae erga summos pontifices observantiae ratio fert, Sanctitati Suae salutem dicet, ac filialis nostrae reverentiae studia verbis decentibus offeret. Exponet deinde, oratorem quidem nos dessignasse ordinarium virum spectabilem ac nobilem, qui Sanctitati Suae nostro nomine summam apostolici solii dignitatem gratuletur aliquaque nostra deinceps negocia tractet, sed extraordinariam maximeque necessariam nos hoc tempore causam habuisse, ut legationem repentinam premitteremus: se itaque premissum esse, ut Sanctitati Suae gratias agat, quod auxilii contra Turcas petiti, adeo paterne et prompte initium fecerit, et 20 aureourum scutatorum millia quasi archae loco miseret, spemque maioris subsidii ostenderit. Nos eam illico pecuniam in certum equitum et peditum numerum conscribendum quemadmodum episcopo Cremonensi Sanctitatis Suae nuncio significatum est 1, utiliter erogasse. Et has suppetias cum aliis aliunde collatis coniunxisse, sed cum longe maioribus opus sit viribus, ut quae a Turcis nuper contra pacis sancitae leges occupata fuerunt, recuperentur iisque metus incutiatur, cogi nos necessario, undique auxilia, etiam apud Italiae principes et respublicas poscere, quibus ut insigne et efficax a Sanctitate Sua exemplum praebeatur, rogare nos atque obtestari obnixe, ut maiorem opem pecuniariam in hanc celerem, planeque necessariam quam modo suscepimus expeditionem, ut nimirum ea sustentari ac Turcis esse terrori possit, munifice, liberaliterque suppeditare aliosque Italiae principes ad idem faciendum admonere atque excitare dignetur. Frustra operam in eo poni, ut summa necessitas, Sanctitati Suae minutim ob oculos ponatur, cum res ipsa nimis, quod dolendum, in aperto sit, et miser christianorum sanguis totque animarum oppressarum millia, usque ad coelum exclament. Nos quidem nihil pretermissuros esse, ut interim pacis conditiones utrinque sancitae ac nuper renovatae apud sulthanum urgiantur, ne ad apertum bellum, quod gravi periculo plenum hoc tempore foret, veniatur, sed commodius id successurum, si vim vi Turcae fortiter alacriterque ac strenue repelli, animosque opponi imperteritos videant.
65Quoniam autem ut securius consilium ac tempestivius capiatur, pessima nos quaeque metuere oportet, fore, ut pertinacissimus hostis in nos vires quas habet, maximas convertat, ditionesque nostras manifesto Marte oppugnet, postquam pacem cum Persis et cum aliis gentibus quasi certam ad suum nutum habet, victoriisque frequentibus et magnis, et si non absque suorum clade, obtentis elatus, atque altos sibi spiritus sumens, ingentemque thesauri molem, jam a multis annis collectam, animo revolvens, potentiam suam militari praefectorum iactantia, sibi ob oculos positam, cogitatione haud dubie metitur. Etiam nostrae nobis rationes accuratiore trutina perpendendae, maturiorique iudicio considerandae sunt, ut quem eae nervum habeant inteligatur. Quod dum facimus, invenire nos a rebus quae ad tantum bellum necessariae sint, valde nos horum iniuria temporum, imbecilles esse, exhausta viris Germania, diuturno bello Belgico, Galico et Coloniense, atque adeo exhauriri in dies magis magisque quod novum bellum in episcopatu Argentinense gliscat2, atque aliae alibi turbae dentur: contributiones imperii aliasque conflandae pecuniae rationes ordinarias iam diu consumptas esse ac multiplicibus aerarium nostrum in publicos usus expensis, quotidie faciendis gravatum, dissidere inter sese vel aperto bello, ac perniciosis factionibus, vel latente aemulatione, atque invidia, principes passim christianos, a quibus sperari auxilia possint: nihil itaque utilius aut oportunios (sic) fore, quam si Sanctitas Sua, quantum pro authoritate ac pietate sua possit, id omnia cura ac solicitudine operam det, ut pax ubique inter Christianos componatur, atque arma deinde omnia cum nostris coniuncta, in comunem et aeternum christiani nominis hostem inferantur, et universalis, quam ille nobis machinatur et cui intestina haec populi christiani discordia, viam sternit, pernicies avertatur. Nos sane quam tutto pro officii nostri munere possimus in eo iam totas esse, ut principum populorumque inter se animos in Germania conciliemus, utque ea quae turbata sunt, ad pristinam quietem tranquilitatemque revocemus. Legatos nos varios in diversas partes mittere, rationes eo omnes inire, de comitiis imperialibus habendis consilia capere, et cum principibus electoribus comunicare, nihil eorum quae adhiberi possint aut debeant, intermittere.
In Moscovia item nos legationem expedire decrevisse3, ut et inde auxilia petamus, utque magnum illum ac potentem ducem ad arma contra Turcas, aut saltem contra Tartaros, capienda, quo nimirum immanissimi et potentissimi hostis vires diversis locis distrahantur, accenda66mus. Si Sanctitas interea dextre et commode hoc agere apud Persas poterit, quod olim Gregorius XIII. 4, ut et illi animosius se Turcis opponant, eosque in oriente lacessant, atque destineant, valde id in rem christianorum fore, nobisque id in optatis esse.
Magnum porro praesidium in vicino Poloniae regno positum foedere dicet, si non factionum studiis, divisum, sed cum nostris regnis de ditionibus firma amicitia ac stabili federe coniunctum esset. Hoc propositum augustae domui nostrae a multis annis interregni temporibus fuisse, ut si Poloniae regnum cum regnis ac ditionibus nostris honeste atque amice coniungi posset, tanto solidius rei christianae firmamentum, quod muri instar esset, constitueretur. Jam vero Polonorum animos ita a se mutuo divisos atque disiunctos, ita regni illius rationes intricatas, variisque consiliis ac suscipionibus, adeoque pacis nuper cum sulthano renovatae pactis obnoxias esse5, ut nihil nobis inde promittere certi possimus. Sin autem Sanctitas Sua per suos aliquid ibi efficere boni queat, ut quantum possint, in hoc bellum, si in apertam flammam erumpat, auxilii conferant, nobis id gratissimum ac reipublicae universae utilissimum futurum. Haec et huiusmodi alia, quae ad rem praesentem pertinere existimabit, legatus noster, pro prudentia ipse sua, copiosius persequetur.
Quandoquidem vero magnum in celeritate momentum positum est, peccuniam illam quantacumque promissa fuerit, absque mora transcribendi rationes iniri certas postulabit, ne maior in exigendo molistia suscipienda sit.6
Fußnoten
- 1 Cesare Speciano seit Juni 1592 Nuntius am Kaiserhof. Mosconi I, 39 ff.
- 2 Straßburger Wirren wegen Doppelwahl: siehe oben Nr. 6 und 8.
- 3 Sendung Kobenzls nach Moskau im Jahr 1575/76: Uebersberger, Österreich und Russland 439—461.
- 4 Gregor XIII. schickte P. Possevino 1581 nach Moskau: Rainer, GN I, XXI und 223, 236.
- 5 Der polnische Gesandte kam im Januar 1592 nach Konstantinopel. Am 22. März wurde der angeblich seit 180 Jahren bestehende Friede erneuert: Hammer-Purgstall 4, 209 f.
- 6 Am 5. Oktober 1592 meldeten die Avvisi aus Venedig die Durchreise Kobenzls: Bibl. Vat. Urb. lat. 1060, p. II, f. 723.