Regest
Mitwirkung des Papstes bei der Beilegung der von den Uskoken verursachten Differenzen zwischen Österreich und Venedig sowie bei der Wiederherstellung der freien Seefahrt auf der Adria.
Archiv
Wien, HHStA, Familienkorrespondenz A, Karton 54, Kopie.
Brieftext
Quia Dev. V. ex mandato S. S.tis a nobis intelligere optavit an S. Caes. M.tis gratum foret controversias omnes, quae inter eandem Caes. M.tem et rempcam Venetam a multis annis tam occasione depraedationum Segnensium1quam propter liberam navigationem maris Adriatici obtinendam vertuntur S. S.tis iudicio et compositione subiacere. Qua de re D. V. rescribere et significare volumus quod S. M.ti nobisque haud ingratum erit, si S. S.tas tanquam communis arbiter suas partes interponendo huiusmodi differentias composuerit, tum ut hoc medio tandem tot tantisque oppressorum subditorum querimoniis . . finis imponatur tum etiam, ut pax et tranquillitas inter christianos principes eo intactius construetur. Et ideo D. V. pro munero suo S.tem S. de bona voluntate S. M.tis informare, ut S. S.tas ulterius commissarios ad audienda partium jura delegare, ab ipsis statum causae cognoscere ac demum omnia, quae in huiusmodi tractationibus requiruntur ordinare et disponere valeat . . .