Briefnr. 44

(Nach 1592 Oktober 24)

Band 3

Regest

Fakultäten für B. von Gurk als Apost. Visitator der Salzburger Diözese in Kärnten und Steiermark


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68b, f. 40r—42v, Kopie.


S.tas V. deputat episcopum Gurgensem visitatorum et comissarium apostolicum in Carintia superiore et inferiore ac Stiria Salisburgensis dioecesis quamdiu dicta visitatio duraverit et alias ad Vestrum et Sedis Apostolicae beneplacitum cum facultatibus1:

Visitandi quoties sibi videbitur collegiatas et parrochiales et alias ecclesias, monasteria, virorum et mulierum, prioratus, praeposituras, hospitalia etiam exempta, eorumque personas tam in capite quam in membris.

Reformandi, mutandi, corrigendi et de novo condendi non contraria sacris canonibus.

Restituendi ecclesias, monasteria caeteraque loca ecclesiastica, secularia, regularia virorum et mulierum, etiam exempta, quae deiecta, subversa et desolata sunt, vagantes et alios monachos et religiosos ad ea revocandi su eis nova loca assignandi vel ad alia loca transferendi. Numerum ministrorum ecclesiasticorum augendi vel minuendi.

Instituendi collegia scholarium et hospitalia, dotes constituendi.

Caetera omnia faciendi, quae super his ad laudem divini nominis et locorum utilitatem et divini cultus restitutionem ac incrementum optima fore sibi videbuntur.

Inquirendi et procedendi contra quoscumque haereticos, scismaticos et rebelles tam ecclesiasticos etiam exemptos, quam laicos eorumque fautores cuiuscumane dignitatis, et conditionis per viam a . . .ationis 77vel denuntiationis, aut ex offitio summarie eosque prout canonicae requirunt . . .a et suae videbitur conscientiae expedire, castigandi et puniendi quacumque appellatione remota.

Causas dictorum criminum et quascumque alias etiam huiusmodi exemptorum, ecclesiasticas, etiam matrimoniales, benefitiales et profanas, civiles, criminales et mixtas ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentes tam per viam simplicis quaerelae quam quarumcunque appellationum interpositarum et interponendarum a quibuscumque iudicibus ordinariis et delegatis a(postolicis) motas et movendas cum incidentibus, summarie, terminis substantialibus unico contextu, vel etiam non servatis, sed illorum loco praefixo termino arbitrio suo procedendi, sine praeiudicio dicti archiepiscopi Salisburgensis quo ad huiusmodi causas in prima instantia iuxta decretum Concilii Tridentini, cognoscendi et terminandi ac etiam appellatione remota.

Citandi quoscumque per edictum publicum constito de non tuto accessu.

Inhibendi quibuscumque iudicibus caeterisque quibus et quoties opus fuerit etiam per simile edictum etiam sub censuris et poenis ecclesiasticis et pecuniariis arbitrio suo moderandis et applicandis.

Contra inobedientes et rebelles quoslibet censuras et poenas etiam iteratis vicibus aggravandi, interdictum ecclesiasticum apponendi, auxilium brachii secularis invocandi.

Delegandi causas aliis idoneis modo et forma praemissis aut cum simili vel limitata potestate audiendas et determinandas.

Restituendi quatenus opus sit adversus lapsum quorumcumque fatalium.

Relaxandi quibuslibet iuramenta quamcumque ad effectum agendi dumtaxat.

Absolvendi prout iuris fuerit quoscumque a quibusvis censuris et poenis simpliciter vel ad cautelam.

Decernendi sequestra iuxta formam Concilii Viennensis.

Restituendi prout iuris fuerit quoscumque adversus sententias et res iudicatas et contractus.

Absolvendi in utroque foro quoscumque ad ipsum recurrentes, qui quacumque haeresis, scismatis, simoniae realis vel mentalis, aut confidentiae sive in beneficiis sive ordinibus assequendis scienter vel ignoranter commissae, vel apostasiae nota polluti fuerint.

Ac etiam qui in bellis interfuerint neminem tamen propriis manibus occiderint.

Et qui manus violentas in clericos vel presbiteros, non tamen episcopos citra membri mutilationem iniecerint.

78

Ac etiam cum male et per saltum vel ante tempus ad quoscumque etiam sacros et presbiteratus ordines promotis.

Nec non cum eis qui ratione benefitiorum ecclesiasticorum per se obtentorum in . . .ba iure, vel fundatione aut alias requisitum, se ad sacerdotu . . . cfecerint aut post ipsum tempus benefitia huiusmodi retinuerint fructus ex eis indebite percipiendi.

Ac etiam qui horas canonicas recitare omiserint, si hoc ab ipso humiliter petierint.

Haereticos etiam non tamen relapsos facta prius ab eis haeresum et complicum confessione detestatione et abiuratione publica vel secreta, prout sibi expedire videbitur.

Apostatas vero dummodo ipsi ad suam propriam vel aliam strictiorem religionem revertantur.

Ac simoniacos, si prius beneficia per simoniam assecuta realiter dimiserint. Nec non sacrilegos et alios, qui bona et fructus ecclesiasticos indebite perceptos propriis ecclesiis quae illae sunt seu . . .dsibi ad illas in pios usus, prout melius sibi videbitur convertendos integre restituerint.

Ab huiusmodi criminibus et delictis et generaliter quoscumque alios a quibusvis aliis excessibus et peccatis, etiam in casibus dictae Sedi reservatis, non tamen contentis in literis in die Coenae Domini legi consuetis.

Nec non excommunicationis aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et poenis ecclesiasticis et temporalibus, quas propterea incurrerint in forma ecclesiae consueta iniuncta eis pro culpae modo poenitentia salutari et aliis, quae de iure fuerint indulgenda.

Et cum eis et generaliter cum quibusvis aliis clericis et personis ecclesiasticis super quacumque irregularitate per eos etiam qui forsan eorum aliqui censuris huiusmodi lig. . .d missas et alia divina offitia, non tamen in contemptum clavium celebraverint, vel alias quomodolibet, non tamen occasione homicidii voluntarii laesae M.tis . . .entracta, itaque nondum promoti omnes etiam sacros ordines suscipere et tam ipsi, quod alii sic ordinati in eis etiam in altaris ministerio ministrare, ac quaecumque quotcumque et qualiacumque benefitia ecclesiastica cum cura et sine cura qualitercumque qualificata, se invicem tamen compatientia recipere ac illa et per eos obtenta, non tamen per simonia assecuta retinere libere et licite possint. Dispensandi, et ab eis omnem inhabilitatis, et infamiae maculam contra eos insurgentem penitus abolendi.

79

Ac etiam quoscumque qui ratione benefitiorum ecclesiasticorum ab eis obtentorum ad suscipiendos sacros ordines arctate fuerint, ut a dicto archiepiscopo vel de eiusdem aut sui vicarii consensu a quocumque alio catholico antistite gratiam et communionem dictae Sedis habente, extra Romanam Curiam, in propria tamen dioecesi residente ad omnes etiam sacros ordines aliquibus tribus dominicis vel aliis festivis diebus etiam extra tempora a iure statuta promoveri possint, licentiam tribuendi.

Conferendi benefitia ecclesiastica curam animarum annexam habentia in locis prefatis consistentia ad dicti archiepiscopi et capituli Salisburgensis et abbatum monasteriorum aliorumque collatorum et collatricum quorumcumque in dictis locis existentium, etiam exemptorum collationem. Ac etiam dispositioni apostolicae specialiter, vel ratione vacationis illorum in mensibus, in quibus vacantium benefitiorum ecclesiasticorum dispositio V. S.ti et dictae Sedi reservata sit, vel fuerit2, aut alias ex quavis causa etiam de necessitate exprimenda praeterque ratione vacationis illorum per obitum familiarium continuorum commensalium S.tis V. generaliter reservata seu ex generali reservatione apostolica affecta existant vel fuerint, etiam ex causa permutationis, vel per obitum illorum possessorum aut alias quibusvis modis, aut ex quorumcumque personis etiam extra dictae Curiae et in dictis locis vacantia et vacatura, qualificatis iuxta dicti consilii et alias canonicas sanctiones.

Dispensandi cum patientibus defectu natalium quoquomodo, si tamen paternae incontinentiae imitatores esse non dignoscantur, et praefulgeant doctrina et probitate.

Et cum corpore vitiatis dummodo in his tanta non sit deformitas, quae generet scandalum in populo.

Et ad omnes etiam sacros et presbiteratus ordines promoveri.

Ac quaerumque benefitia ecclesiastica cum cura et sine cura se invicem compatientia, et si canonicatus et prebendae, dignitates, personatus, administrationes et offitia in cathedralibus et collegiatis ecclesiis, aut parrocchiales ecclesiae vel earum perpetuae vicariae existant, dummodo quo ad ipsos illegitimos dignitates praefatae in cathedralibus post pontificales, maiores, vel collegiatis ecclesiis principales non sint, si eis alias canonice conferantur percipere et retinere.

Cum quibusvis personis 30 et 40 a communi stipite, a 40 etiam duplici vel multiplici consanguinitatis vel affinitatibus gradibus aut mixtim coniunctis vel se se attinentibus, qui impedimentum ignorantes, matrimonium inter se contraxerint et probabilem ipsius impedimenti ignorantiam 80habuerint, etiam si prolem exinde susceperint aut in ipso matrimonio remanere libere et licite valeant ac prolem exinde susceptam et suscipiendam legitimam decernendi, cuiusvis muneris seu praemii spe prorsus sublata.

Concedendi quaecumque monitoria seu alias literas in forma consueta, significavit nuncupata, contra occultos et ignotos malifactores ac bonorum et rerum detentores, necnon malefacta et detenta revelare differentes servata tamen forma dicti concilii.

Indulgendi quibuscumque infirmis, ut quadragesimalibus et aliis probilitis temporibus et diebus ovis, butiro, caseo ac etiam carnibus de utriusque medici consilio vesci licite valeant.


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 43 A.6. 
  • a 2 cm beschädigt, unlesbar. 
  • b 2,5 cm beschädigt, unlesbar. 
  • c 3,5 cm beschädigt, unlesbar. 
  • d 2 cm beschädigt, unlesbar. 
  • e 4 cm beschädigt, unlesbar. 
  • 2 Gemäß dem Wiener Konkordat von 1448 sollte der Papst die in ungeraden Monaten anfallenden Vakanzen besetzen: Weiß, Kurie 103.