Briefnr. 71

Klemens VIII. an Ehzg Ernst - Rom, 1593 Januar 2

Band 3

Regest

Aufforderung zum Vorgehen gegen den aus Italien flüchtigen Dominikaner Cypriano Lucense.


Archiv

Arch. Vat., Arm. 44, vol. 38, f. 169r, Minute.


Graves ad nos querelae delatae sunt de quodam fratre ordinis praedicatorum, Cypriano Lucense ex Italia ut dicitur fugitivo. Is in provincia Stiriae et Carinthiae occupato quodam conventu, Novum Monasterium appellato1; ibique usurpata iurisdictione rerum tam spiritualium, tam temporalium, summa ope conatur obsistere magistri generalis sui ordinis eiusque ministrorum studio, regularis observantiae depravatae restitu117ende et constituendae opponitque illis nomen tuum, iactatque nisi tuo permissu, nihil esse quod magister aut quisquam alius sui ordinis putet quid ipsam adversum se factum ire. Et quanquam certo scimus has illius voces temerarias esse neque velle te religiosorum in suos potestati et optimarum rerum zelo obsistere, tamen rei atque exempli gravitas efficit, ut te hortemur, ne velis pati illum hac in re tuum nomen iactare eoque nomine suam contumatiam munire. Sed cures ut omnes et illius calumniam agnoscant et te nihil malle, quam sanctae religionis res collapsas restitui optimoque in statu collocari intelligant auxilio etiam his magistro eiusque ministris quo liberius possint in hanc causam incumbere eaque de re ad tuos, qui in ea provincia sunt, perscribas certumque habeas nihil aliud hac in re, nisi ordinis illius dignitatem et Dei gloriam laborari cuius quidem te cupidissimum esse certo scimus, sed obstruendum est os misero illius loquentis iniqua, et simul etiam illius saluti providendum, qui non veretur votum frangere et prommissam obedientiam abiicere inque suo ordine pessime versari.


Fußnoten

  • 1 Neukloster in Slowenien.