Regest
Dringende Aufforderung, den Häretiker Mosconus nicht zum Gouverneur von Pisino zu bestellen.
Archiv
Arch. Vat., Arm. 44, vol. 38, f. 285rv, Minute.
Brieftext
Vix possumus adduci ut credamus verum esse quod accepimus, decrevisse te Pisinum1gubernatorem mittere Mosconum haereticum perversissimum. Id se falsum est ignosces optimorum virorum qui id nun156tiarunt timori et zelo, si verum quod non facile opinamur, cogita quam alienum id sit tua pietate, quam adversarium eius provinciae rebus, sacrosanctae religioni, Christi gloriae. Non ita pridem rediit gens illa ad catholicam fidem, quo magis timendum est Christi ovibus a lupo et s. fidei hoste. Utinam nullum usquam esse haereticorum imperium, nulla potestas, nulla cum catholicis consuetudo, nulla cum his communis urbs aut locus, non tam multi perirent neque tantopere s. Christi ecclesia ab illa peste laboraret. Sed quando haec tam difficilis curatio est, saltem ne ei morbo materia et facultas detur grassandi. Id vero curare et catholicorum principum omnium et tuum in primis est munus excellis enim nobilitate, propinquitatibus, potestate, pietate adeptusque is omnium iuditio maximam laudem in catholica religione tuenda vocarisque bonorum omnium expectatione, nostra in primis spe ad summa omnia. Quid vero aliud faciat haereticus hoc est diaboli filius, nisi quod a patre didicit, quodque Dominus noster tanto ante denuntiavit illis verbis. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere, ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit et veritas in eo non est. Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat. Talis porro ne in privatis quidem fidelium causis adhibendos apostolus censet iudices aut arbitros tantum abest ut provinciae sint cum imperio praeficiendi, et putandum tam esse ecclesiam Dei piorum ope et consilio destitutam, ut ad haereticos gubernatores confugiendum sit. Hic si ibi iam esset, revocandus quamprimum esset, quae igitur causa esse potest, eo illum cum imperio mittere. Quanto autem praestat, cavere ne quid detrimente accipiatur, quam vulneribus iam acceptis remedia quaerere et medicinam adhibere. Quod si ullum unquam fuit tempus impietati resistendi et quod sanum est tuendi, hoc certe maxime est, tam afflicta Christiana Republica tam multis in partibus vulnerata tam in paucis integra. Has vero partes descrere et haeretici hominis libidini ac potestati relinquere quid aliud esset, nisi pati catholicam ecclesiam novam eamque gravissimam plagam accipere hocque etiam crimine Deum a nobis abalienare quem certo debemus omni studio placare assidueque orare, ut veterum criminum oblitus praesentibusque ecclesiae suae malis permotus auxilio sit. Quis scit si convertatur et ignoscat, et relinquat post se benedictionem. Hoc ut sperare debemus sic illud certum habere, si pergemus cum criminibus provocare fore ut qui illius misericordia indigemus in severitatem incurramus. Hoc autem de quo nunc laboramus, ne scilicet haereticus Pisinum cum potestate mittatur, ne ve ei regioni praeficiatur manifesta et summa cum illorum vicinorumque locorum ruina, tibi in manu est. Haec nos tecum pluribus quam necesse erat sed non pluribus quam rei gravitas et summa nostri muneris ratio postulabat . . .