Briefnr. 150

Eggenberg an Klemens VIII. - Agram, 1593 August 5

Band 3

Regest

Bemüht, weiterzukämpfen und türkische Festung an der Kulpa zu zerstören.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 81r, Orig.


201

Post beatissimorum pedum oscula: Humilimam meiipsius subiectionem. Victoriae christianorum nuper in hisce confiniis ex hoste Turca partae encomium, quod S.tas V. nonnulla ex parte in me quoque redundare posse iudicat, non tam plane mihi quam post Deum optimum maximum imprimis S.tis V. et sacrosancti eius collegii suffragiis, deinde foelicibus clementissimorum principum meorum auspiciis et tot christianorum myriadum periclitantium inenarrabilibus gemitibus et suspiriis, tribuendum censeo. Id duntaxat mihi solacii relinquens, quod Divina bonitas, me quoque cum meis contribulibus atque commilitonibus, tam praeclarae tragoediae hosticae actorem unaque spectatorem esse voluerit. Quae vero monitis S.tis V. ulterius ad propositum peragenda et anno praeterito per Turcam in ditionem redacta recuperanda restant, studium et alacritas non deerunt, si modo Dominus Deus iustam christianorum suorum causam placidis oculis intueri dignabitur. Atque in eum finem perendie Deo Duce, cum meis commilitonibus Styriacisque necnon Ungaricis atque aliis reliquiarum huius regni Sclavoniae copiis ad demolienda prope Colopim fluvium (quae hostis nuper tum erexerat tum dolo interceperat) fortalicia iter arripiam.1Ego vero me totum et studia mea ad beatiss. S.tis V. pedes provolvo atque haec confinia (maximum sane Hesperiae praesidium) sanctae et piae eius sollicitudini, ferventissimis praecibus commendo . . .


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 146 A1. Schreiben des Papstes an Eggenberg: Theiner II, 84 ff. (Auersperg, Erdödy) vom 10. Juli 1594: Radics, H. von Auersperg S. 383.