Briefnr. 161

N. Zelniczcy1 - Agram, 1593 September 92

Band 3

Regest

Bericht des B. von Sirmium über Kämpfe um Petrinja und Sisak. Verluste des Agramer Domkapitels. Schwere Schäden durch Türkeneinfall in der Umgebung von Agram. 5000 Christen in Sklaverei abgeführt.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68, f. 109r—110r, Orig.


214

Salvus quidem atque incolumis Deo propitio, domum appuli, verum dulcissimam patriam hostilibus flammis ardentem, omniaque ingenti formidine perculsa inveni. Postquam enim nostri ab obsidione fatalis castri Petrinia, re infecta, sola adventantis beglerbeghi fama perterriti, nemine sane persequente, relictis in castris aliquot nostris navibus, tentoriis, et comeatu profugerunt, ac ad propria dilapsi sunt.3Mox hostis nostrorum fuga animadversa, infaelix Sciscium gravissima obsidione cingit. Aggeres ex opposito castri in ulteriori Colapis ripa celerrime excitat, bellica admovet tormenta, arcis recens a Capitulo restaurata moenia, crebris bombardarum ictibus dirruit, propugnacula validissime concutit, pontem e regione ecclesiae oppidi Scisciensis in Colapi extruit, exercitum traducit, et ex continenti agminatim castrum aggreditur irrumpit, ac accerrime oppugnat. 4Arcem tunc, non nisi quinquaginta Germani et totidem capituli homines cum duobus canonicis praefectis, fortiter defendebant. Haramiae autem quos domini Styriaci in antemurali pro praesidio collocaverant, metu correpti derelictis stationibus, omnes diffugerant. Sex diebus duravit isthac oppugnatio adeo, ut nulla pars temporis ad laborem sit intermissa. Nostri, cum frustra sese petita expectare subsidia intellexissent, extrema quaeque cernentes, omnia bellica tormenta (quorum non eniguus ibi habebatur numerus) globis, cathenis, frustris ferreis, ac plumbeis repleta, in confertissimum hostem explodunt, non ingenti hostium strage ac cruenta clade. Quo facto, nimium exarcerbatus hostis, denuo oppugnationem adornat, moenia circumdat, scalas admovet. Nostri interea, nihil eorum quae ad reprimendos hostium conatus spectare videbantur, intermittebant, ruinas repparabant, collapsa restaurabant, eminus pugnabant, et sese strenue defendebant, adeo ut hostis ipsemet miraretur, non fani fidem nostrorum, quam animi ardorem in resistendo. Fracti tandem vi et potentia hostium vulneribus confossi, telis obruti, praesidiis destituti, fideliter pro fide christiana ac amore dulcisimae patriae dimicantes, mortem oppetiere.

Andreas Fabricius canonicus Zagrabiensis cum paucis aliis vivus captus, alter vero Caspar Granija, suus collega, capite truncatus cum aliis ibi occubuit.5Turca nunc Sciscii rerum potitur, diruta reficit, ac castrum ligno et terra communit. Propugnaculum ligneum triangulare in montanis Colapianis ex opposito castri, ubi est illa turris, pro excubiis erexit.

Citeriorem partem Sawi, villas populosissimas, circa Bosiako et Kraliowez prope Zagrabiam heri ferro ignique devastavit, quinque circiter 215millia animarum in gravissimam servitutem abegit. 6lam nunc Zagrabiae obsidionem, et totius regni devastationem minatur. Hic praesidia fere milla sunt, exceptis paucis germanis peditibus, alii omnes domum dilapsi sunt. Discordia belli ducum pereunt istae perexiguae regni reliquiae, peribunt certe et aliae vicinae provinciae, nisi mature nobis succursum fuerit. Dux nobis et author opus est, antequam et hyemes ingruat et Sciscium magis communiatur, pellendusque esset illinc hostis, expugnanda Petrinia, recuperanda amissa. Beglerbeghus enim hic diu non morabitur, sed ei unde venit discredet. A solo autem bassa Bosnense, modo simus concordes et uniti, non est quod timeamus, sed haec V. Ill.mae et Mag.cae D.nis iudicio relinquo, cui etiam ista confinia ut sint commendata enixe peto valeat foeliciter.


Fußnoten

  • 1 Vom Ungar. König 1592 zum Bischof von Sirmium (Srijem) ernannt, vom Hl. Stuhl jedoch nicht bestätigt, 1600—1604 Bischof von Agram: Hammer-Purgstall IV 222; H.C. IV, 317 A2, 375. 
  • 2 David Ungnad Präsident des Hofkriegsrates. 
  • 3 Siehe Nr. 155. 
  • 4 Vielleicht Drenchina: Loebl 775. 
  • 5 Vgl. Loebl, 786 
  • 6 Siehe Nr. 125, 162.