Briefnr. 181

B. v. Laibach an Klemens VIII. - Laibach, 1593 November 1

Band 3

Regest

Bittet für die von äusseren und inneren Feinden — Türken und Häretiker — hart bedrängte Region um Errichtung eines Jesuitenkollegs in Laibach und schlägt dafür das neben dem Dom gelegene seit 30 Jahren von einem einzigen Religiosen bewohnte Franziskanerkloster vor. Mit dem Gobernator Ehzg Maximilian und dem Provinzial der österreichischen Jesuitenprovinz wurde bereits Einvernehmen hergestellt.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 93r—94r, Orig.


Quae harum partium calamitas sit, quantisque indies premimur malis S.tas V. partim praesens oculis lustravit, partim ex his quae illuc quotidie perferuntur, cognoscere potest. Et quidem interius ipsas regionum medullas ceu morbus quidam pervadit haeresis religionemque vastat atque corrumpit, exterius vero christianae fidei infensissimus hostis Turca fines nostros gravissime oppugnat et populatur praesidiisque christiani populi debellatis sensim ad interiora progreditur, ut ipsam imperii arcem adoriri patet, qua expugnata liberius et in reliquum Christianitatis orbem pro libidine saeviat. Haec divinae in nos irae magnaeque offensionis certissima sunt argumenta cui, omnes occurrere, veluti par est, ita eius placandae vias ac rationes universas, pro viribus, hoc tempore exploramus atque pertentamus, praesertim cum in hunc finem quasi inducias nobis divinitus concessas esse videamus. Hostem enim potentissimum, rebus nostris propemodum desperatis, primo repressit atque magna ex parte aquis submersit, deinde ubi redintegrato bello et victoria de munitionibus parta, iugulis nostris immineret, inde ipsum revocatum, praeter omnem spem, alio convertit, quae quidem ut Dei sunt magnalia, ita a nobis gratissimis mentibus suscipi debent.1

Omnis autem iram divinam placandi ratio in hoc consistere videtur, ut pro virili parte haeresibus nos opponamus, et in populo instituendo atque ad vitam christianis hominibus dignam inducendo laboremus.

Sed novit S.tas V. difficultates nostras viriumque nostrarum tenui tenuitatem. In episcopatibus siquidem nostris publica authoritate contra 238nos foventur haeresum propagatores, cui modus obsistendi iam nullus est. Ego vero uti in hoc coepiscopis meis par sum, ita in aliis multo inferior, qui satis idoneis viris caream, quos hostibus a quibus ecclesia mea obsidetur opponam vel quibus in instituendo iuvandoque populo mihi commisso utar. Cogitavi proinde Labaci (quae Carniolae totius metropolis est) ubi haeretici publicas scholas et templum obtinuerunt, 2collegium excitare pro patribus Societatis lesu, ut quorum opera nobis in has ecclesiae necessitates divinitus praeparata atque donata videtur, eorundem zelo hostium conatus reprimantur. Deoque bene propitio provincia illa servetur ac paulatim cultus in ea divinus reflorescat. 3

Et viam sane rei conficiendae apertam esse confido, modo S.tas V. paternium nobis favorem praebere dignetur. Labaci enim ad ipsam cathedralem ecclesiam est coenobium Franciscanorum, collegio instituendo satis, ut puto, aptum, quod iam a XXX annis ab uno solum religioso habitatur, a quo nullus ad ecclesiam fructus provenit. De proventibus autem collegio necessariis propediem cum ser.mo gubernatore Maximiliano4conferre constitui, ut de eorundem ratione deinceps ad S.tem V. referamus. Nam quoad alios quorum intererit ubi de totius salute agitur, reliqua membra suo iuri cedere iustissimum est. Quamobrem S.tem V. humillimis precibus imploro et observo, ut me in partem officii sui gratiose assumptum pro sua paterna cura sustinere ac iuvare et inprimis rev.do p. generali Societatis lesu hanc episcopatus mei tanquam immediate Sedi Apostolicae subjecti totiusque Carniolae necessitatem, quam alias ipsi eidem per rev.mum patrem Austriacae provinciae praepositum Romani superioribus diebus proficiscentem exponi curavi, 5commendare vel de hoc auxilio nobis ferendo, si opus sit, etiam imperare dignetur. Deinde ut locum dicti coenobii Societati consignet, quo ad maturanda salutaria animarum praesidia ipse rev. p. provincialis ex urbe rediens, 6locum lustrare atque admittere possit, quem ego ad Societatis officia citius accommodare queam 7. . .


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 131, 166, 185; Loserth, FRA II/58, 413, 786. 
  • 2 Protestantische Schule und Kirche in Laibach. 
  • 3 Über Gründung und Entwicklung des Jesuitenkollegs in Laibach: F. Dolinar, Das Jesuitenkolleg in Laibach und die Residenz Pleterje 1597—1704, Ljubljana 1976. 
  • 4 Ehzg Maximilian wurde bei Beginn des steirischen Herbstlandtages am 23. September 1593 als Governator von Innerösterreich publiziert: Nr. 167; Graz LA, Landschaftliches Archiv, Archivum Antiquum 444. 
  • 5 P. Barth. Villeri, Provinzial der österreichischen Jesuitenprovinz. 
  • 6 Rückkehr P. Villeris aus Rom. 
  • 7 Die päpstliche Zustimmung erfolgte erst, wahrscheinlich wegen Einwände der Kartäuser gegen Heranziehung der Kartause Pletriach, am 23. März 1596; Laibach, R. Archiv Slovenije, Zbirka Listin 940 und 941.