Briefnr. 182

B. v. Laibach an Aldobrandini - Laibach, 1593 November 1

Band 3

Regest

Ersuchen um Förderung der beim Papst vorgebrachten Bitte um Errichtung eines Jesuitenkollegs in dem seit über 30 Jahren von der Häresie infizierten Laibach. Absicht des erwählten Patriarchen von Aquileia, in Görz ein Jesuitenkolleg zu errichten.


Archiv

Arch. Vat. F. Borg. III, vol. 68B, f. 92rv, Orig.


239

Quod Ill.ma et Ampliss.ma D. V. praeclaro numinis auspicio et S. D. N. avunculi sui hor pontificali throno et eiusce regimine diuturno dignissime voluntate: et insita sua virtute ac praestantibus meritis ad amplissimam cardinalatus dignitatem ascendent: id ipsum equidem quamplurimorum foelicissima quaeque acclamantium vocem et studia licet posterius accipiens pari favore et congratulatione consector: Dei Opt. Max. piissimam bonitatem deprecans ut hoc honore ad ecclesiae suae decus et ornamentum quam latissime in terris et ad immortalem usque gloriam in coelis aeternum refulgeat.

Mitto literas ad s.mum supplices quibus paternam s.tis eius opem humiliter imploro ad statum episcopatus mei Labacensis ab haeretica impuritate annis supra XXX. misere affecti et inquinati aliqua ratione repurgandum.1Viam et modum rei conficiendae proposui. Si nimirum coenobium Franciscanorum quod Labaci Carniae metropoli prope nostram cathedralem ecclesiam situm ab annis itidem XXX. per unum solum religiosum ex quo fructus vix alii quam circa murorum custodiam enituere hactenus habitatum pro collegio patrum Societatii lesu gratia et concessione papali attribueretur.

Quae res cum eo serviat, unde per hos viros ad ecclesiae reparationem divinitus missos et donatos, peccata et mores depravati, ob quos iusta ira divinae ultio domi forisque nos coarctat detergerentur, ipsaque sopita propemodum pietas haeresi paulatim eliminata resurgeret: Ideo sollicitare precibus meis suam quoque illam amplitudinem hisce volui quae in hoc pio et glorioso pro domo Die negotio collegii concedendi eoque ex Franciscanorum quasi deserto monasterio erigendi apud S.mum suo patrocinio utique vigoroso mihi prodesse velit. Quamquam vero etiam ill.mus et rev.mus patriarcha Aquilejensis electus cogitet in civitate Gorritiensi quae est Foro Iulii, huiusmodi erigere collegium: cum tamen civitas illa Forumque lulium, adeoque tota Italia per gratiam et benignitatem Dei ab hac pernicie et animarum peste sit immunis hinc autem 240Labaci publicae haereticorum scholae et lutheranismi doctrina vigeat: operae pretium est, ut qua parte potissimum ecclesia laborat, illic strennuos Christi milites succedere quorum virtute omnis procul haereticorum impietas depellatur. 2

Quocirca Ill.ma Amp.do V.a ecclesiae populique Labacensis meique amore et gratia hoc quoque apud S.mum sollicitabit obsecro ut Labacum quam Gorritia potius collegio locus designetur. Qua ex re Ill.mae Ampl.nis studio obtenta, sicut magnum episcopatui nostro emolumentum accedet, ita non minimam fructus et meriti huius ubertatem et palmam, sibi ad caeteras laudes apud Deum reponet. Quam etiam ecclesiae columnam firmam et longaevam, ille idem Opt. Max. continuo prosperitatis decursu conservet ac tueatur.

De monasterii cura Ill.mae Ampl.nis V.rae apud S.mum ubi res erunt saluae: deinceps de dote eiusdem cum apud ser.mum archiducem Maximilianum tum rursus apud S.mum Deo dante pertractabitur.


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 181. 
  • 2 Siehe Nr. 34, 35, 131, 185, 206, 251; Loserth FRA II/58, 98.