Regest
Bestätigt Erhalt des Briefes aus Graz, Mündlicher Bericht von F. Benni über ihren Eifer für die katholische Religion. Mahnschreiben an Hzg Wilhelm.
Archiv
Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 267rv, Minute.
Brieftext
Dilecta. Perspectam nobilitatis tuae pietatem, et erga nos, atque hanc Apostolicam sedem observantiam non mediocri cum voluptate cognovimus ex liberis nobilitatis tuae grassi datis; et ex sermone dilecti filii fratris Francisci Bennii vivi timorati et diligentis;1quod autem tam prompte tam pie operam et auctoritatem tuam pro Dei gloria adhibere te paratam esse ostendis, et nostram erga te paternam charitatem magis provocas, et vetera merita tua novo cumulo amplificas . . . filia ad augumentum gratiae, zelus iste catholicae fidei, quo forices. Quod vero ad alterum illud negotium attinet; De quo monita pridem scriseramus ad filium nostrum unice dilectum Giulielmum Bavariae ducem, et nobilitati tuae fratrem, audivimus eundem fratrem Bennium copiose de ea referentem, et plane constat ver esse, quae antea allata ad nos erant, et omnino praecavendum esse ne ex fervento impietatis et malitiae grave aliquod detrimentum capitur; quare te valde hortamur filia, ut ad columbae simplicitatem, serpentis prudentiam adiungas, quod te facturam non dubitamus, dabit tibi Deus ob tuam singularem pietatem, spiritum consilii, ut Satanae astutias non ignores, poteriis etiam omnia communicare cum eodem dilecto filio nostro fratre tuo; qui et prudentia, et religione, et fraterna in te charitate excellit, idque ut facias nobilitatem suam hortamur. Caetera potus exponet idem religiosus homo frater Franciscus, cui fidem habebis, et nos tuis apud Deum orationibus, assidue ut facis, adiuvabis.