Briefnr. 223

Klemens VIII. an Ehzg Ferdinand - Rom, 1594 Februar 5

Band 3

Regest

Bestätigt Erhalt des Briefes aus Ingolstadt. Erfreut über seine Entwicklung und erhofft Großes zur Ehre Gottes und der katholischen Religion.


Archiv

Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 265r—266r, Minute.


Dilecte fili. Fecisti ex tua erga nos pietate, fili, quod et literis tuis Ingolstadio datis, et sermone religiosi viri Bartholomaei,1qui eas reddidit, nobis de tua salute significasti, et tuam in nos, et hanc Sanctam Apostolicam Sedem iuriquem observantiam praeclare testatus est, nihil dulcius patri, quam de filii incolumitate audite, nihil iucundiusquam illum aetate et gratia florere. 2Nos autem nobilitatem tuam toto paternae charitatis affectu diligimus, et magnam animi laetitiam capimus cum te divinae gratiae incremento . . , non minus virtutis et timoris Domini, quam aetatis progressu dilectare, et roberari perspicimus. Ita semper de tua nobilitate generosa indole nobis permanimus, ita natus, ita aducatus et bonae celebris fructus bonus. Perge fili quae memoriae charissimi principis patris tui, et laetissimae, an religiosissimae feminae matris tuae similis esse progredere . . de virtute in virtutem, et veluti ex quadam . . ad meridiani vini perfecti hic enim scriptum esse, . . iusti aderis atque ad profectum diem non enim ad parva vocatus es, sed plane ad magnum, ut tam multa, quae a Deo habes ornamenta, ad eiusdem Dei gloriam et catholicae religionis . ., inferiores quemadmodum et nunc facis, et suo tempore divina iuvante gratia cumulatius te facturum speramus. Illud interea nobilitati tuae certum esse volumus, te nobis esse carissimum, et quae ad tuam dignitatem et amplitudinem pertinere intelligemus, ea nos libenter in Domino curaturos. Tibi vero paternam et apostolicam benedictionem nostram amantissime impartimur.


Fußnoten

  • 1 Bartholomäus Villeri S.J. 
  • 2 Ehzg Ferdinand von Tirol schrieb dagegen an Kaiser Rudolf II: „Sein (Ferdinands) Aussehen und seine Haltung seien nicht die besten. Er sei durch sie (die Jesuiten) etwas blöd, verzagt und schwach gemacht worden“ : Loserth, FRA II/58, 65.