Regest
Hat den nach Rom geschickten Pfarrer von Graz gerne angehört, der die mündlich gegebene Antwort überbringen wird.
Archiv
Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 565r—566r, Minute.
Brieftext
Dilecta. Qui tuae nobilitatis nomine nos adeunt et tuas ad nos litteras perferunt, nos certe laetto vultu aspicimus. Sic enim paternus in te amo noster postulat et quicquid ad te pertinet, ea animi propensione excipiamus, etsi ad nos ipsos pertineret, itaque dilectum filium Andream parochum Grecensem,1qui cum literis et mandatis tuis ad nos venit 2et facile admisimus, et benigne audivimus. Is ante visus est nobis homo pius, et prudens, cui et fidem habuimus, ut petisti, et ea vicissim ei respondimus, quae ex eodem ipso uberius intelliges. 3Tibi vero persuadeas volumus, filia in Christo dilecta, te liberosque tuos a nobis geri in visceribus Christi, quibus omnibus toto charitatis affectu benedicimus, et bona omnia a patre celesti precamur.