Briefnr. 308

Klemens VIII. an Ehzgin Maria - Rom, 1594 November 26

Band 3

Regest

Gratuliert zur Rückstellung der von den Häretikern besetzten Villacher Kirche an Patriarchen von Aquileia.


Archiv

Arch. Vat., Epp. ad Principes vol. 25, f. 551r—552r, Minute.


385

Dilecta. Divinae bonitati merito agendae sunt gratiae, quod te iam fecisse filia non dubitamus de ecclesiis oppidi Voconii, quod est, ut nosci, ditionis ecclesiae Bambergensis, fiat nostro Patriarchae Aquileniensi restitutis, quae enim iniustae ereptae fuerant, et tam diu ab hereticis per summam iniuriam occupata, nunc iure redditae, iustissimo decreto dilecti filis filio Joannis Georgii Stadii, Bambergensis ecclesiae canonici, et in Carinthia vicedomini.1Gratulamur tibi filia quae pro tua pietate, Dei gloria et animarum salute maxime delectaris. Speramus enim ex his initiis, Deo iuvante, fore ut eiectis Satanae ministris, qui infelices animos decipiunt, aliquando populi illi ex tot errorum tenebris ad lucem catholicae veritatis redeant, piis et bonis omnibus admitentibus . . . , quod te quacumque in re poteris, curaturam plane in Domino confidimus. Interea crebris erationibus, ut facis, pete a patre misericordiarum Deo, ut hereses evellat, hostes nominis sui infeurissimos . . . Turcos conseret, et pacem ecclesiae suae catholicae restituat. Tibi vero paterno affectu benedicimus.


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 301, 312.