Briefnr. 72

Ambros von Thurn an Klemens VIII. - Graz, 1596 Februar 26

Band 4

Regest

Dankt für den ihm durch seinen Verwandten Hieronymus Portia geschickten päpstlichen Segen und verspricht, all seine Kräfte zum Lobe Gottes 77sowie zur Verteidigung der katholischen Kirche und des Heiligen Stuhles einzusetzen.


Archiv

ASV, Fondo Borghese, serie III, 92 A, f. 33rv, Orig.


Maximae et incredibili mihi fuit consolationi, quod S.tas V. mei humillimi sui et obsequentissimi servi in gravissima illa mea aegritudine misereri meque s.ma Sua benedictione donare munificentissime ac munire paterne voluerit.1Quod summum perpetuaque memoria colendum beneficium, per dominum Hieronymum comitem Portia etc. S.tis V.rae nuncium meum consanguineum 2benigne mihi Beatitudinis V.rae nomine mihi oblatum, ut summa qua tenebar devotione ac humilitate recepi, ita etiam summas et quantas possum ex intimo cordis S.ti Vestrae pro tanto thesauro de plenitudine suae potestatis mihi gratiosissime ac liberalissime concesso ago sincereque profiteor quod omnia illa quae alias ex spontanea animi mei bona dispositione ad Dei laudem, religionis et Ecclesiae Catholicae defensionem ac S.mae Apostolicae Sedis honorem collaborare gestiebam, nunc etiam ex speciali devinctissimaque obligatione operari, quantum in me fuerit, atque perficere tenear. In quo ut S.tas V.ra mihi fidem adhibere dignetur, et ut Deus Optimus Maximus gratiam suam et vires addere velit supplex et devotissime oro …


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 58. 
  • 2 Die Mutter von Nuntius Girolamo Portia war eine geborene Gräfin Thurn.