Briefnr. 109

Klemens VIII. an Erzherzog Ferdinand - Rom, 1596 Juni 1

Band 4

Regest

Nachricht über die von Unbekannten verursachte Beschädigung der (Pfarr-) Kirche in Villach erhalten. Aufforderung, gegen die Übeltäter und gegen Bürger von Villach Maßnahmen zu ergreifen.


Archiv

ASV, Ep. ad Principes, Registra 28, f. 206v–207r, Reg.; ASV, Fondo Borghese, serie
III, 92 A, f. 206rv, Kopie


Dilecto filio nobili viro Ferdinando Archiduci Austriae Clemens Papa VIII.

Dilecte fili nobilis vir salutem et apostolicam benedictionem. Relatum est nobis, nuper apud Voconium quosdam filios perditionis noctu in ecclesiam illius civitatis per fenestras ingressos, seras et pessulos portarum removisse atque ita ecclesiam apertam remanere,1audaciae expositam eorum qui male agendi occasiones quaerunt; ac non mediocri periculo, ne satanae ministri iterum haereticae praedicationis usum in eam introducant et quod 122multo piorum labore comparatum est, pastorali in primis cura et diligentia venerabilis fratris Francisci patriarchae aquileiensis, gravissimo illarum animarum detrimento pereat. 2Quare Nobilitatem Tuam magnopere in Domino hortamur et requirimus, ut pro tuo divini honoris zelo et catholicae religionis conservandae studio huic incommodo opportuna et necessaria quamprimum remedia adhiberi cures, atque in sceleris auctores ex iustitiae praescripto inquiri, tum civibus voconiensibus efficaciter perscribas, poenis etiam pro rei gravitate propositis, ut seras ecclesiae reficiant ac reponant, fores occludant, claves vicedomino bambergensi tradant, omnia denique in pristinum statum restituant. Neque enim ferendum est, ut filii tenebrarum in Dei et catholicae religionis contumeliam haec audeant, sed eorum insolentia tua ope et auctoritate coercenda est, ut Deus zelotes te quoque sua potenti dextera et divinae gratiae patrocinio in omni discrimine tueatur.

Cetera de hoc negotio Nobilitati Tuae copiosius exponet nuntius noster apostolicus Hieronymus protonotarius Portia,3cui de more fidem habebis, et nos tibi interea paternam et apostolicam benedictionem nostram toto affectu impartimur.


Fußnoten

  • 1 Siehe Nr. 106. 
  • 2 1594 visitierte Patriarch Francesco Barbaro das in seiner Diözese gelegene Villach: Koller-Neumann, Gegenreformation, S. 45 f., 51; Trebbi, Barbaro, S. 120 f. 
  • 3 Siehe Nr. 120.