Briefnr. 114

Klemens VIII. an Erzherzog Ferdinand - Rom, 1596 Juni 8

Band 4

Regest

Erfreut über wieder hergestellte Gesundheit. Entschuldigt verfehlte Begegnung Ferdinands und Maximilians mit General Aldobrandini. Inspektion der Truppen und Befestigungen an der Grenze.


Archiv

ASV, Fondo Borghese, serie III, 92 A, f. 207rv, Kopie; Ep. ad Principes, Registra 28,
f. 210r–211r, Reg.


Dilecte fili nobilis Vir salutem etc.

Litterae Nobilitatis Tuae, filii nimirum in Christo nobis singulariter dilecti gratae semper sunt, sed recentes, quas ad septimam et vigesimam superioris mensis diem ad nos dedisti,1periucundae etiam nobis fuere. Nam recuperatam valetudinem tuam nuntiabant, quae una res magnam nobis – qui id summopere expetimus – voluptatem affert, sed nos praeterea valde oblectavit tua illa amoris et humanitatis plena sollicitudo et dulcis querimonia, quod dilectum filium nobilem virum Jo. Franciscum Aldobrandinum, S.R.E. generalem et nostrum secundum carnem nepotem, celeri itinere ad nos recta properantem, neque tu Graetii 2excipere neque frater tuus Maximilianus in via assequi potuerit. Nobis vero et tua et fratris et matris vestrae mulieris lectissimae, et totius inclytae familiae vestrae erga nos et hanc Sanctam Sedem pietas et devotio, tum erga propinquos et consanguineos nostros propensio et benevolentia nota et perspecta est, animique vestri sen130sum de nostro affectu metimur, qui vos omnes in visceribus Christi complectimur. Tuam igitur excusationem, quamquam minus necessariam ex tua ista nobili natura promanantem libenter accepimus. Sed illud nominatim Nobilitati Tuae gratulamur quod, ex litteris dilecti filii Hieronymi Portiae nuntii nostri apostolici, cognovimus te, corporis viribus iam satis per Dei gratiam confirmatis, prudenti et generoso consilio statuisse copias inspicere et lustrare arces et loca munita, quae in finibus ditionis tuae sunt, 3obire ut tu ipse cernas quam diligenter omnia curata sint et quae necessaria erunt imperes et disponas; haec certe vigilantia semper utilis, nunc potissimum difficillimis, et suspiciosis temporibus, in primis opportuna est et pernecessaria. His actibus maiores tui fortissimi principes singularem laudem et gloriam sunt consecuti, quorum pietatem, virtutem, providentiam, et animo robur te in hoc iuventutis flore praeclare iam imitari, supra quam dici possit, gaudemus. Tibi fili prospera omnia a Deo optamus, et paterne benedicimus. Cetera ex eodem nuntio nostro copiosius intelliges…


Fußnoten

  • 1 Nicht vorhanden. 
  • 2 Siehe Nr. 101, 108. 
  • 3 1578 übertrug Kaiser Rudolf II. das Kommando und die Administration der windischen und kroatischen Militärgrenze an den Regenten Innerösterreichs: Hurter I, S. 352 ff.; Vaniček I, 58 ff.; Cerwinka, S. 410; Rainer, GN I, S. 262–277; Schulze, Landesdefension, S. 56 ff.; Heppner, Militärgrenze 217.