Briefnr. 323

Portia an Bischof Christoph Andreas von Gurk - Graz, 1597 August 21

Band 4

Regest

Das vor wenigen Tagen beim Besuch in Straßburg vorgebrachte Anliegen betreffend Verwendung des von Pius V. herausgegebenen Missale und Brevier mit Breve an Gurker Domkapitel genehmigt.


Archiv

Klagenfurt, Diözesanarchiv (ADG), Urkunde Nr. 304.


Quemadmodum bene agendi ratio optimo sane consilio discitur eius exemplo, cuius actiones omnes a celesti numine sic diriguntur, ut in iis neque falli unquam neque a recta aeternae salutis via aberrare possit, ita neque optabilius quidquam neque laudabilius est, quam ut antistites omnes praelatique caeteri christiani gregis duces eo cogitationes suas dirigant, ut in ritibus sacrisque omnibus Romanae sanctae ecclesiae, quae caeterarum omnium divina plane providentia est mater constituta, quoad fieri potest ecclesias suas conformare studeant.1Quod probe intelligens R.ma D. V., quae et de Dei gloria et de creditarum sibi ovium salute valde sollicita omnes illuc suas curas omniaque studia confert, ita Romanam Ecclesiam sibi imitandam esse statuit, ut non solum in iis, in quibus ab eadem dissentire quidem est nefas, verum etiam in aliis, in quibus etsi dissentire liceret, laudabilius tamen est eidem se confermare in ea tanquam actionum omnium suarum exemplar perpetuo inspicere soleat. Hoc consilio, cum paucos ante 354dies istic apud R.am D. V. moraremur, 2enixe a nobis efflagitavis, ut cum Summo Pontifice Romae ageremus, ut S.tis S. permissu omnes Gurcensis suae dioecesis ecclesiasticae personae divinas persolvere preces, sacra et omnia ad divinum cultum spectantia iuxta Romanae Ecclesiae ritum ex Pii V. missalis et breviarii praescripto peragere omnino possent. 3Quod quidem R.mae D. V. pium desiderium sicuti tunc coram probavimus, ita ut eidem a Summo Pontifice satisfieret, cum S. S.te per litteras egimus. Nec defuit pius pater petitioni vestrae et nostrae, nam per breve, quod una cum alio ad R. R. Praepositum et canonicos suos Gurcenses directo ad R.am D. V. transmittimus, benigne quod postulavimus concessit. Quibus etiam litteris S. S. tas constitutiones ac decreta per nos edita et eisdem canonicis suis relicta pontificia comprobare auctoritate, quo et R.ma D. V. eadem observari ab iis curet et ipsi ad ea exequenda promptiores sint et alacriores. In reliquis licet R.ma D. V. ita perfecti pastoris personam sustineat, ut absque alterius ope munus suum implere valeat, si tamen ecclesiae suae commodis et ornamentis aliquid ope nostra accedere posse existimaverit, eidem nos studiaque nostra prompte offerimus …


Fußnoten

  • 1 Außer alten Riten wie in Aquileia und Salzburg wurden damals nicht selten von Zelebranten eigene Formeln gebraucht: Paschini II, S. 409; Tropper, Landesbistum, S. 142 f. 
  • 2 G. Portia war Ende Juni/Anfang Juli in Gurk und Straßburg: siehe Nr. 308, 311. 
  • 3 Siehe Nr. 320 A 7.