Regest
Portia darf in Notfällen seinem bischoflichen Amt während seiner Tätigkeit als Nuntius in Graz nachkommen.
Archiv
ASV, Secr. Brev., Reg. 278, fol. 123r–v, Min.
Brieftext
Cum non raro in istis tuae legationis partibus Cathedrales Ecclesiae ad satis bene longum tempus vel Episcopis destituantur, cum post mortem unius de altero sufficiendo agitur, vel habeant quidem Episcopos, sed aut infirmitate, aut legitima absentia impeditos, iis praesertim temporibus, quibus de jure ordinationes et alia Episcopalia munera essent exercenda, nos his incommodis, quae ex defectu nimirum et impedimento seu absentia episcoporum huiusmodi in dictas ecclesias redundant, quantum cum Domino possumus occurrere et in praemissis opportune providere cupientes, fraternitati tuae, dum in ista legatione permanseris, ut in quibusvis eiusdem legationis ecclesiis earumque civitatibus et diocesibus quae pro tempore pastoris solatio destituta aut quorum pastores infirmitate vel absentia impediti fuerint et suffraganeos ibidem non habuerint, quoties ita necessitas postulaverit et ipsi ordinarii non reclamaverint, ea, quae sunt episcopalis ordinis, exercere libere et licite valeas, auctoritate Apostolica tenore presentium liberam facultatem et auctoritatem concedimus et impartimur. Non obstantibus quibusvis constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ac Ecclesiarum earundem etiam juramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutibus et consuetudinibus caeterisque contrariis quibuscumque.