Regest
Fakultät zur Absetzung Hoffmanns und zur Einsetzung eines katholischen bambergischen Vizedoms in Kärnten.
Archiv
Arch. Vat. Sec. Brev. 47, f. 514rv, Register.
Brieftext
Dilecte fili salutem etc. Superioribus diebus cum accepissemus venerabilem fratrem espiscopum Bambergensem ratione suae ecclesiae dominum esse etiam temporalem oppidi seu terre Villaci in Carinthia, cui nonnulla quoque castella subiecta sunt, ibique unum gubernatorem praefectum nuncupatum constituere consuevisse, nos habita notitia ipsum episcopum quendam Fridericum Hoffmanum haereticum praefectum illuc misisse ac deputasse eumque multa ac magna catholicae religoni incommoda inferri,2monuimus sane dilegenter dictum episcopum monerique a Sermo Rodulpho electo imperatore curavimus, ut ipsum Hoffmanum ab officio huiusmodi quam primum removeret et in eius locum virum aliquem catholicum sufficeret, 3quod se facturum promisit, sed id hactenus minime est executus. Quare volumus, ut statim etiam absque ullo consensu ipsius episcopi postquam se adeo negligenter exhibuit, suique muneris debito in re tam gravi defuit, dictum Hoffmanum ab huiusmodi gubernio auctoritate nostra amoveas ac de prefecto idoneo et catholico oppidanis sine mora provideas, necnon eidem prefecto per te deputando, quod omnibus facultatibus auctoritate, iurisdictione, provisione, emolumentis honoribusque et oneribus solitis et quibus alii prefecti antehac 12quovismodo usi fuerunt, uti et exercere libere et licite valeat durante eius officio eadem auctoritate nostra concedas caeteraque agas et exequaris, quae in praemissis necessaria fuerint seu quomodolibet opportuna; super quibus omnibus et singulis tibi plenam et liberam harum serie facultatem et potestatem impartimur, non obstantibus premissis ac constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac quibusvis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque induitis et litteris apostolicis eidem episcopo et eius ecclesiae quovismodo concessis et confirmatis. Quibus omnibus eorum tenores ac si ad verbum insererentur praesentibus pro sufficienter expressis habentes illis alias in suo robore permansuris, hac vice duntaxat ad effectum presentium specialiter et expresse derogamus caeterisque contrariis quibuscunque.
Datum Romae apud sanctum Petrum die 7 Septembris41580 anno 9.
Fußnoten
- 1 Die Adresse hieß ursprünglich: Venerabili fratri Alexio episcopo Nepesino et Sutrinensi apud nobilem virum Carolum archiducem Austriae nostro et Apostolicae Sedis nuntio. Das Breve mit den Malaspina gewährten allgemeinen Fakultäten konnte trotz intensivster Suche nicht gefunden werden. Der Inhalt entsprach, soweit aus den im Text gelegentlich geschehenen Erwähnungen und aus den anderen Nuntien zur selben Zeit erteilten Fakultäten gefolgert werden kann, dem üblichen Schema. Vgl. Rainer, Nuntiaturberichte II/8, S. 3—9, 16—23.
- 2 Vgl. oben Nr. 1, Anm. 18; Schellhass, Ninguarda II, S. 278 f.
- 3 Orazio Malaspina reiste gemäß der ihm am 26. August 1579 von Kardinal Gallio erteilten Weisung (Arch. Vat. Nunz. Germ. 11, f. 252r), versehen mit einem Schreiben des Kaisers, am 25. September von Prag nach Bamberg, um die Absetzung Hoffmanns zu betreiben (Nunz. Germ. 99, f. 152r, 154r). Er fand den Bischof, von dem er keinen schlechten Eindruck gewonnen hatte, bereit, dem diesbezüglichen Befehl des Papstes zu folgen. Viele der Domkapitulare waren aber dagegen (Nunz. Germ. 99, f. 164r—166r).
- 4 Korrigiert aus: die XV Junii; siehe oben Nr. 1, Anm. 1.