Briefnr. 2

Gregor XIII. an Erzherzog Karl1 - Rom, 1580 September 6

Band 1

Regest

Beglaubigt Germanico Malaspina als Nuntius am Grazer Hof.


Archiv

Arch. Vat. Ep. ad Principes 22, f. 10r, Minute.
Ebenda Arm. 44, vol. 29, f. 10rv, Register.
Druck: Theiner, Annales eccl. III, S. 135.


Fecimus semper omnia libenter quaecunque velle te animadvertimus, hoc autem quod non tua ipsius causa, immo vero hoc nomine maxime tua, quia Dei ipsius causa percupere nobilitatem tuam cognovimus, facimus libentissime. Nihil enim potest nobis iucundius accidere quam ea a catholicis principibus laborari, quae maxime pertinent ad Dei gloriam catholicaeque religionis amplitudinem, nihil optatius quam posse nostra auctoritate atque opera illorum pietate inserviri nostroque muneri satisfieri. Quia igitur cognovimus decrevisse te pro tua praestante pietate catholicae religionis rebus in tua ditione providere, quaeque adhuc integra essent conservare, quae depravata restituere, cupere vero aliquem habere, cuius opera et consilio ad haec uti posses, misimus Alexium Nepesinae ecclesiae episcopum, quia vero ille in itinere obiit,2mittimus nunc dilectum filium Germanicum ex marchionibus Malaspinae, utriusque nostrae signaturae referendarium, 3nuncium nostrum, quem semper plurimi fecimus propter praestantem tum generis, tum animi nobilitatem, prudentiam, modestiam, humanitatem, integritatem, cuius operam ad tam necessarium tamque praeclarum negotium fructuosissimam fore in Domino confidimus. Non dubitamus nobilitatem tuam omnibus in rebus, de quibus et in adventu ipso et in posterum tecum aget nostris verbis, omnem ei fidem tributuram...


Fußnoten

  • 1 Breven desselben Inhalts und vom gleichen Tag ergingen auch an Erzherzogin Maria und an Wolfgang Schranz: Arch. Vat. Ep. ad Principes 22 f. 10v, 11r; ebenda Arm. 44, vol. 29, f. 11r—12r. 
  • 2 Siehe oben Nr. 1, Anm. 1. 
  • 3 Siehe oben S. XV f.