Briefnr. 50

Graz, 1580 Dezember 10

Band 1

Regest

Landesfürstliches Religionsdekret In allen landesfürstlichen Städten und Märkten darf nur die katholische Religion ausgeübt werden. Herren und Ritter dürfen im Landhaus (in Graz) für sich und die Ihrigen ein oder zwei Prädikanten des Augsburger Bekenntnisses halten; auf ihren Schlössern hüben sie, doch nur für sich und die Ihrigen, ihr Be 147kenntnis frei. Dem Landesfürsten und den übrigen Katholiken soll bei der Kollation und Konfirmation von Benefizien durch (evangelische) Vögte kein Eintrag geschehen. Was der katholischen Kirche entzogen wurde, muß binnen zwei Monaten zurückerstattet werden. Niemand soll jemand anderen der Religion wegen beschweren und alle sollen gemeinsam das Vaterland vor der Türkengefahr schützen.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 172r—1750v und 179r—I80v; zwei gleich-
zeitige lateinische Fassungen.
Venedig AS, Dispacci Germania, filza 7,f. 143r—145v, Kop.
Druck: Loserth, FRA II/50,78—83, deutsche Fassung.


Notum sit statibus huius principatus Stiriae spiritualibus nimirum, baronibus et equitibus et illis, qui confessioni Augustanae addicti sunt, ex parte sermi domini archiducis, quod sicut isti his diebus gravamina sua in negotio religionis Seru illius humiliter exhibuerunt obnixe rogantes, ut Sertas S. in iis gratia sua ac clementia illis praesto esse vellet, ita illos etiam vehementer eidem conquestos esse, quod ab eis multifarie et ita quidem iniuriis afficiantur, ut eas amplius sustinere non possent summe itidem S. Sertem obsecrantes, ut eos ab eiusmodi iniuriis liberare ac eos in eorum iuribus et immunitatibus ita conservare tueri ac defendere dignaretur, sicut id eis a principio sui regiminis, cum ei a tota provincia debitum homagium praestaretur, benigne pollicita fuit, et alias etiam pro debito iustitiae et aequitatis facere teneretur.1

De qua re S. Sertas a dominis ordinariis aliisque illius Romani Imperii ecclesiasticis principibus, qui in ditione S. Sertis bona obtinent saepenumero quoque interpellata et illi liquido significatum fuit, nisi S. Sertas dictum religionis negotium aliter disposuerit et inprimis prospexerit, ut ipsi suam spiritualem iurisdictionem prout anteactis temporibus exercere iuribusque suis et praeeminentiis debite uti et frui possint, se necessario de eo apud Summum Pontificem et Caesarem conquesturos ac Sanctitatem Maiestatemque illius pro auxilio imploraturos esse.2

Ad haec posset S. Sertas multas et multas quaerimonias allegare, quae sibi passim a parochis et miseris colonis contra eos hactenus 148expositae fuerunt, qui indesinenter de eodemmet negotio religionis multum illis negotii facessunt cogendo illos religionem suam veterem catholicam deserere et ad eorum confessionem Augustanam deficere. 3Verum cum eae omnibus pateant S. Sertas eas in medio relinquere et sequentia solum illis exponere necessarium esse duxit, videlicet quod ab eo tempore, quo S. Sertas illis spem fecerat se cum illis religionis ergo patientiam habituram apud quamplurimos debitam obedientiam omnino quasi amiserit resque eo devenerit, ut quod quisque animo conceperit id etiam praetextu eiusmodi promissae patientiae seu tolerantiae effectui dare non erubescat.

Imprimis vero aliis id vi ac de facto auferre seu rapere audeat, quod a multis seculis bono titulo possederunt. Et cum S. Sertas eiusmodi iniquitatem ad preces spoliatorum inhibet eosque restitui mandat, tunc non solum non obeditur ei, sed etiam oportet eam cum eiusmodi usurpatoribus atque adeo etiam cum deputatis ipsis provinciae contendere disputare et tandem quasi de omnibus suis rebus gestis rationem illis reddere veluti si solum inane principis titulum et nullam omnino authoritatem in eos haberet.4Praeterquam quod etiam eorum concionatores adeo ab omni pietate et modestia aversi fuerint, ut non veriti sint salvatorem et redemptorem nostrum Dominum Jesum in venerabili sacramento altaris diabolum ipsum incarnatum vocitare, Stem vero Smi D. N. et Mtem S. Caes., item S. Sertem, dominos fratres et nepotes suos cum omnibus iis, qui sunt eorum catholicae religionis in hac civitate Graecensi, idololatras, apostata, mamalucos et desertores christianae fidei appellare, condemnare et ita impie criminari, ut mirum sit, quod Deus Omnipotens tantum scelus ac flagitium sustinere potuerit. 5Quod sicut cum sacrosancto evangelio et tota divina lege, quam tamen ipsi indesinenter erepunt, omnino et ex diametro pugnat, ita etiam S. Sertas firmiter credit, id nulli unquam christiano principi obtigisse, minus quenquam tam patientem fuisse, qui totam iniquitatem sufferre potuerit, maxime cum id etiam omnibus imperialibus legibus ac ordinationibus repugnet, et ita per sese intolerabile sit, ut negari nequeat, quicunque princeps talia suis subditis conniveat, illum gladio illo, qui illi ad puniendos malos 149et protegendos bonos a Deo concreditus est, omnino abuti, et sicut nihil minus, quam officium suum facere, ita etiam certum esse debere, res suas durare non posse, sed necessum esse, ut vel ipse subditis ipsis debite praesit vel ab ipsis cum tempore in ordinem redigatur. Cuius quidem rei causa Sertas S. fideles suos provinciales, ut pote qui sese hactenus ergo S. Sertem et eius progenitores semper laudabiliter et pi’obe gesserunt, et si nequaquam insimulat, verum tamen est Sertem S. de eo commonefactam fuisse, quando quidem illi quasi praescribatur quemnam in ditione sua servare, item cuiusmodi servitores seu familiares habere et quorum potentatuum legatos admittere vel reiicere deberet. 6Ideo Serti S. talia ac eiusmodi surda aure minime praetereunda, sed potius ad animum revocanda et sedulo perpendenda esse, sicut et illud in veritate ita sese habet Serti S. desertis verbis significatum fuisse, et quidem a personis, quae indubie erga S. Sertem optime affectae sunt, si S. Sertas innovationes illas, quae passim in suis provinciis circa religionem conspiciuntur, statim non inhibuerit, quod alii vicini principes rebus suis necessario providere et talia remedia illis adhibere cogentur, quae sine dubio Serti eius magno damno ac detrimento erunt.

Quam rem S. Sertas tanto maiore animi molestia ac perturbatione percepit, quanto illi prae aliis exploratius est, habere sese vicinos, a quibus sibi ob rerum praeteritarum memoriam non parvum cavendum sit, idque eo magis cum iam in negotiis religionis versemur quam et hac nostra tempestate et superioribus temporibus aliquot regna et principatus omnino pessumdederunt. Quae omnia cum S. Sertas aliquamdiu apud sese animo diligenter perpenderet et re vera de iis viis ac rationibus, quibus tanto malo occurri et obviari posset, fideliter cogitaret, invocato demum Deo optimo maximo efficacius et salubrius consilium excogitare non potuit, quam si in negotio id decerneret, quo et spirituales ipsi et illi, qui confessionem Augustanam ex baronum et equitum numero profitentur, pro ratione rerum ac temporum contentari, imprimis vero Smi D. N., ipsorum ordinariorum et aliorum catholicorum atque adeo etiam Sertis ipsiusmet votis ac desideriis satisfieri posset, maxime cum eo casu Serti S. contra nostri Christiani nominis hostes Tureas haud contemnenda auxilia polliceantur et e contra S. Sertas assiduas illas querimonias, gravamina, lamentationes, minas et expostulationes, quas hactenus ob saepedictum religionis negotium indesinenter pertulit, amplius nequaquam 150sufferre posset, sed tandem omnia susque deque ruere ac S. Sertem a paganis et Christianis omnem internecionem expectare oporteret.

Cum haec igitur omnia ita sese habeant et S. Sertas Deo teste nihil aliud sibi a fidelibus suis subditis pollicetur, quam quod et ipsi ex christiano zelo eiusmodi S. Sertis conatus adiuvare et promovere sicut et omne illis imminens malum fideliter avertere non intermissuri sint, idcirca S. Sertas in Dei nomine pro archiducali eius authoritate hoc communiter statuere et firmiter decernere voluit:

(1) quod nimirum deinceps in omnibus suis suorumque adhaerentium catholicorum statuum civitatibus, oppidis, dominiis, villis et locis, nullo excepto, solummodo nostra orthodoxa ipsa catholica christiana Romana religio exerceatur

(2) et contra eam ab adversariis confessionistis ex baronum et equitum numero, qui hic habitabunt, liceat nimirum unum atque alterum concionatorem verae Augustanae confessionis habere, qui solum illis, eorum uxoribus, liberis7ac familiae 8in domo provinciali concionari ac eorum sacramenta administrare possint, ita tamen ut neminem alium admittant et alias nulla iura parochialia neque praedicando neque baptizando neque ullo alio modo exercere valeant.

(3) Demptis pro tertio aliis et videlicet illis baronibus ac equitibus, qui ruri habitant, his quoque licebit dictos concionatores ad se vocare vel alios conducere et eorum opera itidem solum pro se, suis uxoribus, liberis et familiis uti, alios tamen vicinos nullo pacto allicere vel si sponte venirent admittere possint.

(4) Pro quarto Sertas S. quoque serio mandat et imperat, ut neque S. Serti neque suis adhaerentibus catholicis ullum deinceps impedimentum in collatione et confirmatione beneficiorum ab advocatis fiat, sed sicut iis ante 100, 60, 50, 40, 30 et 20 annos usi sunt ita etiam eisdem in futurum pacifice et libere utantur et fruantur absque ulla dictorum advocatorum molestia, qui in ecclesiis vel earum pertinentiis nihil plane iuris habebunt, nisi quod illis de iure canonico et politia Caesarea concessum est.

(5) Ad haec et quinto S. Sertas quoque serio praecipit, ut quicquid his superioribus temporibus ecclesiis ipsis ablatum est, id eis intra bimestre in solidum restituatur et deinceps nihil omnino tale sub gravi eius Sertis indignatione attentetur.

151

(6) Postremo etiam est S. Sertis omnimodo voluntas, ut religionis ergo alter alteri nihil omnino molestiae inferat, sed fideles eius Sertis subditi invicem omni benevolentia complectantur et cum S. Serte eo tantummodo incumbant ac invigilent, ut patriam ipsam a Turcica tyrannide protegere et cum S. Serte ita vivere possint sicut fidelibus subditis convenit.

Quae omnia cum S. Sertas solum pro bono publico ac salute communi decreverit, omnino sibi pollicetur status ipsos praefatos Serti S. plane obedientes futuros, praesertim cum barones ipsi ac equites9ex clementi tolerantia ac benignitate absque omni molestia ac solicitudine in sua conscientia vivere et in summa ita securi esse possint, ut causam habeant Serti S. de tali eius benignitate magis ingentes gratias agere quam ullo pacto de minimo conqueri, maxime cum S. Sertas secus facere non potuerit nisi et se et ipsos fideles suos subditos extremo periculo exponere voluisset...


Fußnoten

  • 1 Religionsbeschwerden der der Augsburger Konfession zugetanen Herren, Ritter und Bürgerschaften vom 2. Dezember und des Prälatenstandes vom 4. Dezember 1580 (Loserth, FRA II/50, S. 70—75 und 76 f.). 
  • 2 Vgl. Nr. 40, S. 123 f, Nr. 46, S. 138, und Nr. 53. 
  • 3 Vgl. Loserth, FRA 11/50, S. 67f. 
  • 4 Vgl. Nr. 39, S. 121. 
  • 5 Gemeint sind vor allem die Predigten Hombergers gegen das Fronleichnamsfest (Mayer, Hornberger, S. 215—226) und die des Landschaftspredigers Christoph Frey anläßlich des Nikolausfestes getanen Schmähungen gegen den Heiligenkult (Loserth, FRA 11/50, S. 66 f.). 
  • 6 Siehe Nr. 43, S. 134. 
  • 7 In der deutschen Fassung sind hier die Frauen und Kinder nicht angeführt. 
  • 8 Für familia steht in der deutschen Fassung gesindt. 
  • 9 In der deutschen Fassung folgt hier noch sambt iren weib, kindt und gesindt.