Briefnr. 51

Graz, 1580 Dezember 10

Band 1

Regest

Malaspina zugestelltes Dekret Erzherzog Karls bezüglich Rückstellung Aquileias an Patriarchen.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 226rv, 227v, Orig.


Vidit sermus dominus archidux scriptum illud, quod revmus dominus nuncius apostolicus iussu Smi D. N. ob restitutionem revmi domini patriarchae Aquileiensis S. Serti exhibuit1et sicut Sertus S. statim primo intuitu eiusmodi memorialis Stis illius vere paternam curam et solicitudinem, quam non solum pro ipso domino patriarcha et eius ecclesia, verum etiam pro tota Christianitate indefesse ac sine ulla intermissione gerit, meritis laudibus extudit. Ita etiam postulata S. Stis pro eorum momento diligenter deliberare ac perpendere fecit. 2Quod cum per primam commoditatem factum esset, Serti S. adiunctum scriptum oblatum fuit, in quo status totius negocii ad longum deducitur, et simul docetur, quo pacto S. Sertas Sti illius gratificari et dictum 152dominum patriarcham restituere posset. Cum ea igitur nihil magis in votis habeat, quam S. Sti, cui se nihil non debere perlubenter confitetur, per omnia amorem gerere, Sertas S. eiusmodi scriptum ipsi domino nuncio communicare et cum hiscere plane amanter requirere voluit, ut si ita sibi consultum videbitur S. Sti id transmittere. 3Et eam simul humiliter precari velit, quo S. Stas ex eo rei statum poenitus intelligere et sese postea desuper ita declarare dignetur, ut Sertas S. de Stis illius erga se paterno affectu et dilectione passim gloriari ac tandem vicissim in hac ct in aliis omnibus rebus S. Stis pio desiderio, quoad eius fleri poterit, acomodare sese possit. Id quod S. Sertas longe omnium maxime desiderat et revmo domino nuncio econtra gratia ac benevolentia sua optima propensa est.

Wolfgang Schranz Dr. (m. p.) P. Wanzl (m. p.)


Fußnoten

  • 1 Vgl. Nr. 5. Das Schreiben des Patriarchen ist nicht vorhanden. 
  • 2 Vgl. Nr. 46, S. 140, und Nr. 47. 
  • 3 Siehe Nr. 55.