Briefnr. 101

Malaspina an Abt von St. Lambrecht - St. Lambrecht, 1581 Juni 20

Band 1

Regest

Gewährt auf dessen Bitte für beabsichtigte Generalbeichte besondere Fakultät zur Lossprechung durch eigenen Beichtvater.


Archiv

St. Lambrecht Stiftsarchiv, Urk. 1227, Orig.


Ex parte tua nuper oblata petitio continebat, quod tu ex magno animi fervore cupis generalem facere confessionem de omnibus vitae tuae actibus confessario qui habeat facultatem absolvendi te a peccatis 289omnibus hactenus per te perpetratis etiam sedi Apostolicae reservatis. 1Ideo nobis humiliter supplicare fecisti, ut super his omnibus opportunae dispensationis gratia providere dignaremur. Nos igitur tuis in hac parte supplicationibus inclinati auctoritate Apostolica nobis concessa et commissa 2ac qua fungimur hac in parte ut a quo malueris catholico et approbato confessori a quibusvis excommunicationis aliisque sententiis, censuris et paenis ecclesiasticis et temporalibus quomodolibet per te incursis in utroque foro absolvi ac super quacunque irregularitate per te non tamen occasione homicidii voluntarii haeresis lese maiestatis vel bigamiae vel perceptionis fructuum ecclesiasticorum quomodolibet contracta etiamsi tu censuris huiusmodi ligatus missas et alia divina officia non tamen in contemptum clavium celebraveris vel alias te te immiscueris dispensari possis et valeas tenore praesentium auctoritate praedictae licentiam impartimur et facultatem non obstantibus in contrarium quibuscunque.


Fußnoten

  • 1 Vgl. Nr. 102, S. 291. 
  • 2 Vgl. Nr. 3.