Regest
Erörterungen über den Empfang der Kommunion unter beiderlei Gestalt.2
Archiv
Arch. Val. Nunz. Germ. 100, j. 266r—268r, Orig.
Brieftext
Conditiones observandae in assumptione Eucharistiae sub utraque spetie :
Pontifex non sponte aut libenter sed ut piissimus pater, qui etiam invitus interdum aegrotantium filiorum voluntati obsequitur, quasi coactus permisit laicis sub utraque spetie communicandi facultatem,3propterea quod S. S’’ a principibus harum regionum huic rei 296remedium postulantibus relatum fuerit plerosque ex reliquiis catholicorum, cum non esset huic eorum desiderio satisfactum, se cum haereticis coniunxisse. 4
Primo igitur curare debent episcopi, quibus concessio facta est, ut omnino S. Stis forma brevis servetur, eiusque executio serio, sed tamen suaviter exigatur, alioquin ne nec absolutiones a talibus factae valerent, nec calicis usus cum absque facultate fierent, nam utrunque a sacerdotibus ab episcopo iuxta brevis formam electis aut per ipsum subdelegatis fieri debet.
Ut eligant catholicos sacerdotes, qui in sua provintia utranque spetiem decenti ordine servato ac omni offensione vitata, quae posset oriri inter communicantes sub utraque et sub una tantum spetie, ministrare possint illam ex devotionis fervore petentibus, qui cum ecclesia Romana coniunctionem habeant.
Ut curati in confessionibus et concionibus eos, qui utranque postulant, ad accipiendam unam tantum spetiem ut tutiorem acceptionem sanctaeque matri ecclesiae approbationem cohortentur eas rationes in medium afferrentes, quas hisce adiunctae erunt, verum si qui in sua sententia persistant, eos sequentibus conditionibus curent informandos.
Ut ecclesiae Romanae fidem et doctrinam sequantur ac profiteantur.
Ut credant in sanctissimo Eucharistiae sacramento tam sub una quam sub utraque spetie verum ac integrum Christi corpus esse.
Illos si forte accideret, ut ab ecclesia iterum prohiberetur, sub una tantum spetie communicaturos.
Ecclesiam Romanam nec errasse nec errare, quae exceptis solum sacerdotibus caeteros tam clericos quam laicos sub una spetie communicantes.
297Ut contriti et confessi munere sacramentalis absolutionis accepto ad ipsam sub utraque sumendam accedant.
Qui fuerint haeresi contaminati absolvantur et hisce conditionibus admittantur ad Eucharistiam.
Non posse eos extra missae sacrificium communicare, qui sub utraque communicant; abscindant capillos superioris labri et alios omnes, qui possent aliquam sacramento irreverentiam offerre.
Mandandum est autem sacerdotibus, ne iis omnino, qui sub una adhuc communicarunt, utranque concedant.
Ut omnes abusus in calicis administratione tollantur, quamvis eo in genere maxima insit difficultas ob multorum sacerdotum incuriam ac negligentiam, ideo in hanc curam episcopis erit diligentius incumbendum.
Periculosum est reservare sanguinem ob multos enormes casus et summam irreverentiam, quae sacramento irrogatur. Quare omnino curandum esset, ut nullo modo servaretur, sed quando essent, qui sub utraque peterent, tunc celebrans consecraret quantum pro se sacrificante et pro communicante sufficeret, sicque tolleretur omnis difficultas.
Si autem agatur de infirmis, inducendi essent ad unam spetiem in tali casu afferrendo causas iustas, videlicet pericula itinerum, cum ad pagos vel ad loca remota esset deferendum sacramentum, nec putarem difficulter id posse persuaderi, cum alioqui teneantur credere tantum sub una esse quantum sub utraque.
Quod si omnino servandus esset sanguis ultra dies octo, quin renovaretur, nullo modo reservari deberet; facile ne ex qualitate vini speties corrumpitur ideoque magna sacramento irreverentia inutritur.5
Quibus rationibus adduci possent, ut qui sub utraque spetie communicant ad unam reducerentur :
Primo : Qui sua sponte communicat etiam ubi concessus est usus calicis et servatis conditionibus minorem capit fructum, quia qui sub una comunicat ex obedientia communicat, qui autem sub utraque ex permissione; melior autem obedientia quam victima 1 Reg. cap. 15, quo in genere a domino Rechabitae 35 cap. Hiereni laudati fuerunt,6quod servarent obedientiam patris ipsorum de non bibendo vino.
Secundo: Magis placet Deo si suos in sacramento unitatis con298formemus filiis suis et amicis quam inimicis, qui autem sub utraque communicant magis se conformant haereticis.
Tertio: Qui sub una communicant, profitentur suam fidem tantum esse sub una quantum sub utraque; qui autem sub utraque communicant et si credant non tamen profitentur ita aperte aut erubescunt profiteri suam fidem.
Quarto: Ritus communicandi sub utraque spetie hoc tempore introductus est ab haereticis, qui contra ecclesiae obedientiam id faciunt, quare periculosus ; omnia enim eorum inventa merito a fidelibus sunt fugienda, maxime si habeant maiorem spetiem boni; vide Luc. c. 4 et Act. c. 16.7
Quinto : Periculosum est sequi morem haereticorum, experientia enim nos docet, quod consuetudo facit nobis rem magis placere, hinc difficilius relinquitur, immo facilius aliquis in errorem labitur.
Sexto: Qui communicat sub utraque praefert suum ecclesiae iuditio, cum illa ex indulgentia calicem permittat, mallet autem filios suos sub una esse.
Septimo: Qui catholici sub una communicant, offenduntur aliorum communione, quia non profitentur aperte se catholicos, dum facto fidem adversariorum profiteri videntur, et si aliud mente credant et sentiant.
Octavo: Qui sub utraque communicant minus videntur amare ecclesiam, quia quos magis amamus eos libentius imitamur.
Nono: Communiter tales pravo aliquo iudicio laborant aut ne credunt communionem sub utraque utiliorem esse, quod est gravis error, aut ita faciunt, quia sibi ita placet, et sic ostendunt spiritum dissensionis et non pacis, vel etiam quia ab aliis nollent contemni vel illos non offendere et sic diligunt magis gloriam hominum quam gloriam Dei et magis cupiunt placere hominibus quam Deo.
Haec maxime in confessione vel privata conversione talibus persuaderi possent.
Quibus quidem conditionibus, quae superius proposui, si acquiescerent ac omni animi assentirentur fiducia petentibus maioris devotionis studio sub utraque spetie communionem, hanc illis licentiam negare non posse existimarem.
Fußnoten
- 2 Schon seit Jahren arbeiteten Nuntien und Jesuiten gegen den Empfang der Kommunion unter beiderlei Gestalt; 1580 wurde in Wien eine diesbezügliche These gedruckt (Dengel, Nuntiaturberichte 11 /6, S. 151—154, 180 f.; Duhr, Geschichte der Jesuiten 1, S. 447 /.; Tomek, Kirchcngeschichte Österreichs II, S. 408).
- 1 Verfasser, Empfänger und Datum ergeben sich aus dem Bericht Malaspinas vom 15. Juli 1581 (Nr. 106, S. 301).
- 3 Pius IV. hatte auf Drängen Kaiser Ferdinands I. und Herzog Albrechts V. von Bayern für die Metropolitangebiete von Mainz, Köln, Trier, Salzburg und Gran am 16. April 1564 den Laienkelch gestattet. Die Kelchbewilligung für jene Teile Innerösterreichs, die zur Diözese Aquileia gehörten, wurde im Juli 1564 verlangt und am 24. September 1565 bewilligt (Steinherz, Nuntiaturberichte II/4, S. 166, 169 und 391; Pastor, Geschichte der Päpste VII, S. 377—380; Lutz, Bayern und der Laienkelch, S. 203 ff.).
- 4 Die Begeisterung für den Laienkelch ist bald geschwunden, und die Ansicht, daß durch diese Annäherung an die Evangelischen Verwirrung und Unheil gestiftet worden sei, wurde ziemlich verbreitet (Pastor, Geschichte der Päpste VII, S. 380—382; Dengel, Nuntiaturberichte II16, S. 14—16 und 196; Rainer, Nuntiaturberichte II/8, S. 47, 68 und 206). Pius V. war ein offener Gegner des Laienkelches, der 1571 in Bayern verboten wurde (Turba, Venetianische Depeschen III, S. 443 f.; Duhr, Geschichte der Jesuiten I, S. 448 f.; Pastor, Geschichte der Päpste VIII, S. 150 und 497). Der sonst ob seines Eifers für die katholische Sache bekannte Bischof Christoph Andreas Spaur von Gurk wurde wegen Duldung des Laienkelches von Gregor XIII. am 12. November 1584 scharf zurechtgewiesen (Theiner, Annales eccl. III, S. 532).
- 5 Welche Schwierigkeiten der Laienkelch mit sich bringen konnte, zeigt ein Gesuch der beiden Kapläne des kaiserlichen Hofspitals in Wien betreffs Abstellung desselben im Jahr 1584 (Tomek, Kirchengeschichte Österreichs II, S. 408).
- 6 1 Samuel 15, 22; Jeremias 35.
- 7 Lukas 4; Apostelgeschichte 16, 16—18.