Briefnr. 115

(Seckau, 1581 vor September 3)1

Band 1

Regest

In Gegenwart Malaspinas erfolgte feierliche Absage des Propstes von Seckau von bisherigem konkubinarischem Leben; ihm auf erlegte Buße sowie Regeln für künftige persönliche Lebensführung und Leitung der Propstei.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 210r—218r, gleichzeitige Kop.


318

Dominus praepositus2ante discessum domini nuntii convocet capitulum et praesentia S. Domnis et commissariorum et quatuor parochorum suorum fateatur se per multos annos insorduisse in peccato concubinatus, se vero tali nunc vitio omnino renunciasse et constanter animum induxisse Deo adiuvante inposterum vitam acturum caelibentem ac castam ; et proinde cohortari suos conventuales, praesertim concubinarios, 3ut et ipsi ad meliorem frugem redeant, caeteri vero a tali peccato in perpetuum abstineant et secundum regulam vivant, in hoc se facturos Deo rem tam gratam quam etiam debitam. Si vero quispiam eorum porrho depraehendatur vel in tali peccato perseverare vel etiam in illud de novo illabi, tunc non solum poenitentia spirituali sed etiam corporalibus poenis esse contra ipsum procedendum arbitrio eorum, quibus executio reformationis demandata est.

Item proximo die dominico in publica concione captata occasione fateri oportere et se per aliquos annos in tali peccato fuisse involutum sed paenitere ac bonum suscepisse propositum ab eo in perpetuum abstinendi omnibusque bonum exemplum continentiae se praebiturum.

Ad revmum dominum ordinarium metropolitanum et serum dominum archiducem literas scribat,4in quibus fateatur se in concubinatus peccato vixisse, dolere ac polliceri syncere omnem in hoc 319potissimum peccato emmendationem tali modo, ut si deinceps animadversum fuerit praesentem vel aliam suscepisse concubinam se si nunc pro tunc pronunciare ipso facto tanquam sententia super eo lata et in rem iudicatam transita privatum.

Item revmo domino nuntio et commissario Salisburgensi faciat fidem stipulata manu, quod istam suam concubinam nec aliam quamcunque concubinam admittere velit et ut actum mox faciat publicae obligationis mittaturque nuntium ad ipsam cum literis dimissoriis, ut nunquam audeat reverti in hanc dictionem vel loca, quae sunt circumcirca monasterium. Alioquin depraehensam vinculis trahendam et publicam paenam sibi sustinendam neque ipse dominus prepositus tam accedat ubicunque illa fuerit sub paena privationis immediate.

Alimenta mediocria suppeditentur illi concubinae.

Liberis alibi provideat, in monasterio nullum habeat.

Paenitentia eius haec sit: Primo faciat confessionem specialem de omnibus peccatis in vita sua perpetratis quorum adhuc retinet memoriam et sacramenta synaxin accipiat. Secundo per integrum annum in septimana semel confiteatur et celebret quoque ad minus semel in septimana missam. Tertio ad proximum festum nativitatis S. Mariae peregrinetur ad Cellam Divae Virginis5et per totum iter singulis diebus unicum miliare pedester conficiat, ita ut ultimum quoque miliare usque ad eam ecclesiam pedes eat. Ibi et confiteatur et celebret, hoc autem prima commoditate faciat et testimonium habeat se fecisse. Quarto per totum annum singulis septimanis bis ieiunet abstinendo a carnibus et semel tantum comedendo in die, excepto si esset in itinere vel in negotiis publicis, tunc tenetur tempus illud peractis negotiis supplere.

Ut scribat parochis sibi subiectis se suam concubinam perpetuo ablegasse et propterea hortari illos, ut id quoque faciant, alias quod erunt castigati.

Sequuntur regulae, quae eidem perpetuo venient observandae:

Habitum regulae conformem non tamen in serico vel holoserico in parte vel toto teneatur intra et extra monasterium etiam in commitiis provincialibus caeterisque actibus et locis portare non obstante ullius hominis oblocutione.

In refectorio cum caeteris confratribus, quando non aderunt hospites, teneatur comedere carnes vel pisces iuxta statuta ordinis. 320Quoties potest et ad minus bis in hebdomada interesse matutinis precibus.

Capitulo rationem reddere de redditibus et expensis; capitulum autem et ipse praepositus revmo domino ordinario et sermo domino archiduci singulis annis salvo tamen iure utriusque principis, tam archiepiscopi quam archiducis, circa temporalia.

Item ministri, qui rationem praeposito reddunt reddituum, teneantur quoque capitulo singulis annis reddere vel simul.

Item statini debeat reddere rationem capitulo de statu monasterii quoad redditus et aes alienum.

Nihil possit donare nec alienare nec permutare nec statuere sine praescitu capituli.

Bene tractare canonicos teneatur non tamen ad luxum, adeo quod habeatur refectorium et novitiatum, culina et cella vinaria propria et omnia necessaria et precipue infirmaria.

Redditus in numerata pecunia una cum illa, quae ex frumento et vino colligitur, relicta tamen aliqua ad quotidianum usum ipsi praeposito in certo quodam loco bene consignata custodiatur duaeque sint claves, quarum alteram habeat praepositus, alteram capitulum.

Teneatur alere theologum, qui concionibus et confessionibus praesit et fratribus in sacris aliquid perlegat.

Singulis septimanis legatur reformatio et regula in capitulo coram praeposito, ut sciatur, quid sit executioni demandatum.

Executio formationis sit demandata praeposito et tribus praecipuis ex capitulo, qui teneantur dominum ordinarium certiorem facere, cui executio perfecta commissa erit.

Quamprimum visitet praepositus omnes parochias vel per se vel per substitutam personam prudentem et peritam et certiorem faciat ordinarium de statu illarum.

His tamen non intelliguntur exclusa, quae regula de officio praepositi requirit, quin ea quoque servare teneatur.

Teneatur habere novitios et noviciatum secundum regulam.

Introducatur oratio mentalis, et quia reperivimus non sine maximo animi nostri dolore, sacerdotes semel in anno tantummodo confiteri ordinamus, ut bis in hebdomada ad minus hoc faciant, novitii vero saltem singulis 15 diebus, et communicent singulis mensibus.

Et quia, proh dolor, pauci sacerdotes inveniuntur, qui sciant formam sacramenti paenitentiae, et nonnulli ignorant quoque illam sanctissimi sacramenti Eucharistiae, ideo statim omnes canonici, 321parochi quoque praepositurae subiecti in adventu patris ex Societate, quem nos mittemus, facient primo exercitia Societatis Jesu et confessionem generalem 6et iuxta scriptum nostrum de vita monastica et regulari et de munere sacerdotis, quod quidem scriptum ab eodem patre ipsis dabitur ct declarabitur circa illa se exercebunt.

Teneatur statim eiicere omnes servos hereticos et uxoratos parochos parochiis privare.

Observabunt perpetuo clausuram et reliqua, quae nuntius ordinavit,7ut in reformatione ab ipso publicata continetur, et praecipue cavebunt ab omni mulierum consuetudine.

In parochiis introducatur diebus dominicis ritus docendi doctrinam christianam. Reliqua omnia habentur in scripto ipsius reformationis secundum qualitatem et merita personarum.


Fußnoten

  • 1 Das Datum ergibt sich aus dem Bericht Malaspinas vom 31. August 1581 aus Seckau, in dem es heißt: fra tre giorni partirò di qua (Nr. 114, S. 317). 
  • 2 Daß es sich um den Propst von Seckau handelt, ist aus der Seckau betreffenden Stelle im summarischen Bericht über die Visitation (Nr. 117, S.323) zu entnehmen. 
  • 3 Die Kanoniker Peter Stridich und Nikolaus Rinstler verloren als Konkubinarier ihre Pfarren und wurden zu je zwei Monaten Haft in ihrer Zelle verurteilt (Salzburg Konsistorialarchiv, Seckau 4/20, f. 14r). 
  • 4 Nicht vorhanden. 
  • 5 Vgl. Nr. 102, S. 291. 
  • 6 Vgl Nr. 114, S. 316. 
  • 7 Siehe oben S. 319; ferner die Leges reformationis circa ecclesiastica in monasterio Seecoviensi inevitabiliter observandae vom 1. September 1581 (Salzburg Konsistorialarchiv, Seckau 4/20, f.13rv).