Briefnr. 129

(Graz, 1581 vor Dezember 6)1

Band 1

Regest

Von Malaspina verfaßte Schrift über die Gewissensverpflichtung des Fürsten zum Religionsgeschäft.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 374r—375v und 381r—382v, zwei gleich-
zeitige Kop.


Cum consiliarii, qui a secretis sunt S. Sertis nemine penitus discrepante consideratis mature considerandis in eam tandem sententiam devenerint,2quem ad modum Sertem S. fideliter admonuerunt, non reliquas solum, quae supersunt fidei catholicae sed nec potestatem auctoritatemque S. Celnis temporalem sibi a Deo ad has provincias gubernandas traditam diutius eodem, quo nunc est, statu propter religionis varietatem posse manere, id quod luce clarius est et rerum magistra experientia non dubio exitu quotidie docet, nemo non facile videt, Sertem S. divina et humana lege 3teneri nihil non aggredi, moliri et perpeti, ut religionem catholicam ab haereticorum barbarie vitiatam et oppressam in pristinum integritatis statum pro virili vindicet atque conservet et auctoritatem suam iam omnino afflictam et labefactatam recuperet, ne sine causa videatur gladium a Deo sibi concreditum ad vindictam malorum et bonorum conservationem frustra portare.

Quae cum ita se habeant, videre primum oportet, quid principi 356agendum sit, quaque via et ratione procedendum, ut ad id, quod intenditur, possit pervenire. Princeps vel domesticis vel esternis consiliis vult fidem adhibere, si cum externis cohaeret iam et nunc satis superque cum principibus deliberatum fuit et ab iis modus procedendi in negocio ita clare praescriptus, ut errari difficile possit. Fuit quoque consultum cum Summo Pontifice nec fuit, qui non iudicaverit negotium recte et ex sententia confici posse dummodo, Sertas S. pie aggrediatur et viriliter pergat, et S. Stas non consilio solum, sed ope etiam auxilio ita prospexit in praesenti, et etiam pollicita est inposterum, se quotiescunque necesse fuerit, 4omnibus Sertis S. rebus praesto futuram, ut non temere sperandum sit, quin negotium eum, quem optamus exitum habiturum sit, si domesticis quoque consiliariis vult adhaerere, ipsi licet ea fuerint mente et sententia, ut priusque collocaretur praesidium tentaretur an vellent salutaribus S. Stis monitis morem gerere, omnes tamen iugiter senserunt, si principis decreto publicando heretici non acquiescerent, Sertem S. debere omnino praesidium ponere statuumque facere separationem.

Quare ex iis, quae supra commemorata sunt, facile colligitur principem in conscientia tutum esse non posse, quo minus si forte evenerit, ut heretici non obtemperent, ipse tunc faciat separationem praesidiumque ponat, et hoc principi obscurum esse non debet. Atque a nobis ita dictum volumus, ne si aliquis, ut non temere timendum est, in religione claudicans nova proponeret deliberataque et S. Sti per literas sancte promissa pervertere atque dissolvere conaretur negociumque in longinquum vel potius in perpetuum producere,5eidem principis aures ullo modo patere debeant et hac una in re potissimum omnis difficultas et discrimen consistit, nam illud nihil aliud esset quam quaerere excusationes vanas in peccatis, et principes et praecipue S. Stas facile perciperent, quod una sublata difficultate statim altera emergit non zelo Dei, sed tantum ut nihil in negotio perficiatur. Veruntamen cum ea sit pietas Sertis S. ea in catholicam religionem animi propensio, qua maior desiderari non potest, nemini dubium est, quin omnia alacri constantique animo effectura sit, cum incongruum sit, atque indecorum principes per legatos consulere, et mox eorum auditum salutare consilium propter pravam privatorum homininum opinionem contemnere.

357

Non improbo tamen, licet principem tam egregie in catholicam religionem affectum habeamus, ut ea tantum moliamur ac aggrediamur, quae non aliena duxerimus ab hac depravatorum temporum deploranda conditione quae dissimulare in nonnullis rerum et locorum et opportunitatum sive importunitatum ratione fortasse prudentis censeri poterit et feliciter confici posse videbuntur, ne dum aniversa appetimus simul deinceps nihil adipiscamur, et enim tametsi haeresum pravitas penitus reprimenda et abolenda a nobis esset, tamen cum id neque nostra opera neque humano consiglio nunc assequi mereamur, certum est Deum Optimum Maximum ea, quae vere nostras vires excedunt, minime postulare, parati nihilominus esse debemus, ut quoties feret occasio, eam e medio prorsus tollere enitamur. Non enim coniventia vel tollerantia uti possumus, nisi evidens necessitas ita requirere videatur, sublata autem necessitate tenemur omnem quoque coniventiam et tollerantiam relinquere.


Fußnoten

  • 1 Das Datum ergibt sich aus dem Bericht Malaspinas vom 6. Dezember (Nr. 130), mit dem er diese Schrift übersendet mit der Mitteilung, daß er sie für die zu erwartende Weihnachtsbeichte Erzherzog Karls verfaßt und dessen Beichtvater übergeben habe. 
  • 2 Vgl. Nr. 123. 
  • 3 Vgl. Nr. 60, S. 174, und Nr. 79, S. 217. 
  • 4 Vgl. Nr. 1, Anm. 26, und Nr. 93, S. 258. 
  • 5 Diesbezügliche Schreiben Erzherzog Karls von 1578 nach der Brucker Pazifikation und von 1581 nach der Suspendierung des Religionsdekretes (Arch. Vat. Principi 36, f. 153r; Loserth, FRA II/50, S. 2—3 und 241—243).