Briefnr. 31

Herzog Wilhelm an Malaspina - (Graz, 1582 vor Oktober 8)1

Band 2

Regest

Ergebnisloses Gespräch mit Erzherzog Karl über Einkerkerung häretischer Bürger.


Archiv

Arch. Vat. Nunz. Germ. 100, f. 512r, Orig., eigenhändig.


Cum heri in venatione ab archiduce fratre gratiam aliquam petieram, sed illam obtinere non potui, rogavi, ut cum domum redeam alium mihi favorem praestare dignetur, itaque optima data occasione et presente uxore sua, mia sorore, proposui negotium nostrum de incarcerandis civibus2et summopere admonui ac rogavi, ut hoc fiat quamprimum et antequam discedam, et quamvis certo sperabam me obtenturum responderunt tamen, quod pro hac vice fieri non poterit propter certas ob causas, sed quod statim post discessum meum exegui vellet. Cum replicassem iterum atque iterum, responderunt non tantum consiliarios sed et Rev. D.em V. hoc omnino approbasse et dixisse, quod bonum esset propter certas causas differre donec ego discedam et quod Rev. D. T. mecum de hac re quoque tractare velit, respondi (cum admiratione tamen interna) me longe aliter intellexisse mentem Rev. D.nis V. 3et pro animo necessarium iudicet, hoc fieri quamprimum et ante discessum meum. Ipsi replicarunt, quod supra dictum est de Rev. D.ne V., ego iterum admiratus mecum fui dimissus. Volui haec significare Rev. D.ni V., ut cogitet, quid sit agendum et cum hoc non bene successerit, de reliquis non plura spero, ego tamen faciam quid potero et committendo reliqua Deo me ad mea negotia domum conferam . . .


Fußnoten

  • 1 Der Brief muß, wie aus dem Inhalt hervorgeht, vor der am 8. Oktober erfolgten Einkerkerung von Grazer Bürgern geschrieben worden sein. 
  • 2 Vgl. Nr. 34. 
  • 3 Vgl. Nr. 11 und 23.