Regest
Einverständnis zum unverzüglichen Vorgehen gegen Häretiker in Graz.
Archiv
München, Bayer. HStA, Kurbayern Äußeres Archiv 4232, f. 415r,
Orig.
Druck: Loserth, FRA II/50, 722, Nr. 579.
Brieftext
Ex litteris C.nis V. satis aparet, quae pro sua singulari pietate et zelo erga religionem catholicam egerit cum ser.mo arciduce,2de quibus ego diligenter S. Ser.tem certiorem faciam, de reliquis, postquam arcidux vult omnino negotium diferre, si monitis V. Ser.tis noluit acquiescere, sine dubio nec meis precibus quicquam efficere possem. Quod ad me attinet, ego hieri C.ni V. satis abunde significavi, qua ratione motus archiduci mentem meam circa dilationem aperte non declaraverim. Ignorabam enim, qualis esset voluntas Ser.tis V., sed statim intellecta mente C.nis V. me declaravi et adhuc me declarabo licet sine fructu . . .