Briefnr. 33

Malaspina an Herzog Wilhelm - (Graz, 1582 nach Oktober 8)1

Band 2

Regest

Über Religionsangelegenheiten in Graz. Bedauern über schwaches Vorgehen gegen (häretische) Bürger.


Archiv

München, Bayer. HStA., Kurbayern Äußeres Archiv 4232, f. 414r, Orig.
Druck: Loserth, FRA II/50, S. 721 f., Nr. 578.


... Cum nonnulla, quae pergrave accipio, intelligam, consilium scilicet in negotio religionis coram V. C.ne, ut ego proposueram, non haberi necnon modo contra carceratos cives nihil exequi sed neque alios, prout consultatum fuerat, fore carcerandos, quodque gravius fero, C.nem V. sic sentire principem in favorem religionis rebus sic se habentibus aliquid praestare non posse, quapropter prius de imponendo praesidio tractandum ac interim vel aliquantulum ab incepto negotio fore desistendum vel frigide promovendum, ad quae omnia, cum nonnulli eo tendant, ut et C.ni V. verba et negotio dilatio det(egatu)r, sicque V. C.o, si casu eorum consiliis annueret, quodammodo iure 44teneatur, principem apud omnes principes excusare, quod si pro sua prudentia ac pietate non fecerit, ipsi V. C.ni satis hoc praestare non desinent. Ideo ratione officii mei C.ni V. sincere, candide ac humuliter significare volui, ne quid huiusmodi negotio sine in meo praescitu statuere dignetur, cum res tota ex vera vel falsa relatione pendeat . . .


Fußnoten

  • 1 Der Brief muß nach der am 8. Oktober erfolgten Einkerkerung von Grazer Bürgern geschrieben worden sein.